Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.5.9

Dicendum est ergo, tenendo eandem conclusionem per alium modum, quod Deus agit propter finem qui est sua bonitas, non secundum se nec ut communicetur, set propter condecentiam eius. Primum patet, quia, cum Deus agat per uoluntatem, illud quod est ab eo propter aliud uolitum est ab eo propter aliud productum; set omne aliud a Deo est ab ipso uolitum propter bonitatem suam; ergo quodlibet aliud a Deo est ab ipso productum propter bonitatem suam.

Maior patet. Minor probatur, quia, sicut se habet essentia diuina ad intellectum diuinum, sic sua bonitas ad uoluntatem eius; set obiectum1 per se intellectus diuini est sua essentia, alia autem non, nisi quatinus eam recipiunt et in ea relucent; ergo obiectum uoluntatis diuine per se est eius bonitas tamquam propter se uolita, alia autem non, nisi propter eam et in ordine ad eam; ideo etc.


  1. obiectum … est sua essentia] cf. supra, I, 35, 1, 8‑12 (94ra-b): «Secundum patet, scilicet quod Deus cognoscat se perfecte et comprensiue et alia a se, quia potentia perfectissima tendit modo perfectissimo in omnia, que cadunt sub ratione sui obiecti; sed intellectus diuinus est potentia cognitiua perfectissimas, sub cuius obiecto cadunt omnia, Deus et creatura, modus autem cognoscendi perfectissimus est cognoscere comprehensiue; ergo intellectus diuinus cognoscit se et omnia alia comprehensiue. Maior patet. Quelibet enim potentia ex hoc, quod potentia est, in omnia potest, que cadunt sub ratione sui obiecti si modo sit perfectissima, perfectissimo modo tendit; et istud patet ducendo in omnibus potentiis uisu respectu uisibilium et in ceteris. Minor habet tres partes, quarum prima est per se nota, scilicet quod intellectus diuinus sit potentia cognitiua perfectissima, quia inter omnes uirtutes cognoscitiuas, perfectissimus est intellectus, et inter intellectus ille, qui est supremus; et hic est diuinus. Sed quantum ad alias duas partes probatur. Et primo quod sub obiecto intellectus diuini cadant omnia, Deus et creatura, quia obiectum intellectus est ens secundum rationem entis. Vnde Philosophus III De anima dicit, quod intellectus est, quo est omnia fieri. Et Auicenna, quod qui non intelligit ens, nichil intelligit. Et ratio huius est, quia pontentie cognitiue perfectissime correspondet comunissima ratio obiecti: quanto enim potentia est perfectior, tanto est minus limitata et ad plura se extendit; sed inter omnes uirtutes cognitiuas, perfectior est intellectiua, et inter intellectiuas, perfectissimus est intellectus diuinus; ergo ratio sui obiecti est communissima, hec autem est ratio entis, que conuenit Deo et creaturis; quare etc. Quantum autem ad aliam partem, scilicet quod modus cognoscendi perfectissimus sit cognoscere comprehensiue, patet eadem minor sic. Cognoscere rem comprehensiue est cognoscere eam omni modo, quo potest cognosci: sicut enim in corporalibus res dicitur apprehendi, quando aliquid eius attingitur, sed dicitur comprehendi, quando peruenitur ad terminum eius, ita quod perfectius et amplius attingi non potest, sic intelligendo, res dicitur comprehendi, quando peruenitur ad finem cognitionis rei, quod est quando res, ita perfecte cognoscitur, quod nichil amplius de re cognosci potest, nec absolutum nec comparatum. Constat autem, quod iste est perfectissums modus cognoscendi quacumque rem uel saltem sine hoc non est perfectissimus modus, etc. Et sic probata est minor. Sequitur ergo conclusio, scilicet quod Deus cognoscit se et alia a se perfecte et comprehensiue. Comprehendit ergo non solum alia, sed etiam seipsum. Nec tamen propter hoc finit essentiam suam, que infinita est, licet dicat Augustinus, quod illud, quod comprehenditur intelligentis comprehensione, finitur, quia uel illud intelligitur de comprehensione, que est per intellectum creatum qui finitus est; uel, si intelligitur de comprehensione, que est per quecumque intellectum, tunc uerbum Augustini intelligendum non est positiue, ut scilicet intellectus diuinus sic sumat seipsum, ut ponat terminum, sed negatiue negando, scilicet excessum, quia intellectus non exceditur ab intellecto, sed intelligitur omni modo, quo intelligibile est, et sic patet secundum. Tertium patet, scilicet quod Deus intelligit alia a se non tamen per aliud a se, sed per essentiam suam. Ad quod sciendum est hoc, quod, si Deus non intelligeret alia a se per propriam essentiam suam, non posset contingere nisi altero duorum modorum: aut ex parte Dei intelligentis, quia potentia intellectiua in Deo non esset sua essentia, sed aliquid additum sicut ponitur in nobis, quod esse non potest, quia tunc esset compositio in Deo; aut ex parte rei intellecte, scilicet quia essentia diuina non esset representans alia, sed representaretur intellectui diuinum per alium modum, quod etiam esse non potest, quia illud representatiuum rerum apud intellectum diuinum essent ipsemet res uel species rerum impresse intellectui diuino (ipse res esse non possunt, quia res secundum entitatem propriam non sunt ab eterno, et tamen ab eterno sunt a Deo cognite nec rerum species, quia ipse species essent ab eterno), uel per se existentes uel in intellectu diuino et ita in Deo esset compositio, que omnia sunt inconuenientia. Relinquitur ergo, quod essentia diuina est ipsi Deo ratio cognoscendi alia, tam ex parte cognoscentis quam ex parte cogniti» ↩︎

B.II.1.2.4

Responsio. Questio ista potest intelligi dupliciter. Vno modo utrum Deus agat propter finem qui sit finis ipsius Dei agentis. Alio modo utrum agat propter finem qui sit finis actionis diuine et rei producte per eam.

Primo modo intelligendo questionem dicendum quod Deus non agit propter finem. Cuius ratio est, quia finis est melior hiis que sunt ad finem; sed Deo nichil est melius; ergo Deus non potest agere propter finem qui sit finis ipsius agentis.

B.II.1.2.5

Si autem intelligatur secundo modo, sic dicendum est quod Deus agit propter finem qui est sua bonitas, que est finis omnium actionum Dei et rerum per eas productarum. Quod patet sic: cum Deus agat per uoluntatem, illud quod est ab eo propter aliud uolitum est ab eo propter aliud productum; set omne aliud a Deo est ab ipso uolitum propter aliud, scilicet propter bonitatem suam; ergo quodlibet productum a Deo est ab ipso productum propter bonitatem suam.

Maior patet. Minor probatur, quia, sicut se habet entitas diuina ad intellectum diuinum, sic sua bonitas ad uoluntatem eius; set obiectum per se intellectus diuini est sua entitas siue essentia, alia autem non, nisi quatinus eam partecipant et in ea relucent; ergo obiectum uoluntatis diuine per se est eius bonitas tamquam propter se uolita, alia autem non, nisi propter eam et in ordine ad eam.

C.II.1.6.9

Dicendum est ergo, quod ista questio potest dupliciter intelligi: Vno modo utrum Deus agat propter finem qui sit finis ipsius Dei agentis. Alio modo utrum agat propter finem qui sit finis actionis diuine et rei producte per eam. Primo modo intelligendo questionem, dicendum quod Deus non agit propter finem. Cuius ratio est, quia finis melior est his que sunt ad finem; sed Deo nihil est melius; ergo Deus non potest agere propter finem qui sit finis ipsius agentis. Si autem intelligitur secundo modo, sic dicendum est quod Deus agit propter finem qui est sua bonitas que est finis omnium actionum Dei et rerum per eum productarum. Quod patet sic: Cum Deus agat per uoluntatem, illud quod est ab eo propter aliud uolitum est ab eo propter aliud productum; sed omne aliud a Deo est ab ipso uolitum propter aliud, scilicet propter bonitatem suam; ergo quodlibet productum a Deo est ab ipso productum propter suam bonitatem.

Maior patet, sed minor probatur, quia sicut se habet entitas diuina ad intellectum diuinum, sic sua bonitas ad suam uoluntatem; sed obiectum particulare intellectus Dei est sua entitas siue essentia, alia autem non, nisi inquantum in ea re lucent et eam participant; ergo obiectum uoluntatis diuine per se est eius bonitas tanquam propter se uolita, alia autem non, nisi propter eam et in ordine ad eam.