Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.3

Item aut creatura simul fit et facta est, aut prius fit et posterius facta est. Si dicatur quod prius fit et posterius facta est, eterna esse non potest, quia haberet aliquid prius se duratione. Si uero simul fit et facta est, aut hoc erit uerum pro quolibet instanti aut pro uno tantum. Non pro quolibet, quia sic uerum esset dicere quod mundus fit et factus est, creatur et creatus est, quod uidetur inconueniens. Si pro uno nunc tantum, cum nullum nunc transiens, quemadmodum est nunc mensurans creationem, que transit, sit eternum, impossibile est aliquam creaturam esse ab eterno.

B.II.1.1.5

Item aut creatura simul fit et facta est, aut prius fit et posterius facta est. Si dicatur quod prius fit et posterius facta est, eterna esse non potest, quia haberet aliquid prius se duratione. Si uero simul fit et facta est, aut hoc erit uerum pro quolibet instanti aut pro uno tantum. Non pro quolibet, quia nunc uerum esset dicere quod mundus fit et factus est, creatur et creatus est, quod uidetur inconueniens. Si pro uno nunc tantum, cum nullum nunc transiens, quemadmodum est nunc mensurans creationem, que transit, sit eternum, impossibile est aliquam creaturam esse ab eterno.

C.II.1.2.3

Item creatura aut simul fit et facta est, aut prius fit et posterius facta est. Si dicatur quod prius fit et posterius facta est, eterna esse non potest, quia haberet aliquid prius se duratione. Si uero simul fit et facta est, aut hoc erit uerum pro quolibet instanti aut pro uno tantum. Non pro quolibet, quia nunc esset uerum dicere quod mundus fit et factus est, creatur et creatus est, quod uidetur inconueniens. Si pro uno nunc tantum, quum nullum nunc transiens, quemadmodum est nunc mensurans creationem, que transit, sit eternum, impossibile est creaturam esse ab eterno.