Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ratio autem per quam ALIQVI probant conclusionem predictam non uidetur michi ualere. Dicunt enim sic, quod actus 1 diuini sunt in duplici differentia: quidam enim transeunt in exteriorem materiam, sicut creare et gubernare, et contingentia uel libertas in hiis, puta quod Deus possit producere creaturam uel non producere, nullam mutabilitatem arguit in Deo, set solum in re creata; alii sunt actus intrinseci, de quorum numero est generatio, et contingentia in istis arguit possibilem mutationem in Deo. Igitur, cum mutatio sit in Deo impossibilis penitus, et contingentia in istis est omnino impossibilis, set est in eis mera necessitas.
-
actus ... eis mera necessitas] Alex. de Alex., Super Sent., I, 6, 1, resp. (44rb-va) • • • Cf. etiam Thom., De uerit., 6, 4, ad 8 (191,265-274); Super Sent., I, 38, 1, 5, ad 4 (913) ↩︎
Aliter declarat QVIDAM hanc eandem conclusionem sic. Actus diuini sunt in duplici differentia: quidam enim transeunt materiam exteriorem realiter, sicut creare uel gubernare, et contingentia uel libertas in his, puta quod Deus producat creaturam uel non producat, nullam mutabilitatem arguit in Deo, set solum in re creata; alii sunt actus intrinseci, de quorum numero est generatio, et contingentia in istis arguit possibilem mutationem in Deo. Cum ergo mutatio in Deo sit penitus impossibilis, et contingentia in istis est omnino impossibiliter, set est in eis mera necessitas.