Display to small
Rotate your device or try a larger display
No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.2.7
Hoc supposito inquirendum est de principali proposito, scilicet quid sit subiectum in theologia, et primo secundum secundam acceptionem theologie, dimissa prima acceptione sicut et in prima questione, quia non intendimus querere de subiecto fidei. Dicendum est igitur quod Deus est subiectum in theologia. Et primo declarabitur hoc, secundo ostendetur sub qua ratione Deus est subiectum.
C.I.P.5.13
Nunc uidendum est quid sit subiectum in theologia sumpta secundo modo pro habitu quo defenduntur et declarantur ea que tradunt fides et Scriptura Sacra
. Et dicendum quod subiectum in ea est Deus. Et primo declarabitur hoc et secundo ostendetur sub qua ratione Deus ibi sit subiectum.