Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.1.1.9

Primum patet premittendo duas distinctiones necessarias ad propositum. Prima est de fine eo quod fruitio est delectatio qua quiescit uoluntas in aliquo ut in fine. Finis 1 autem 2 dicitur dupliciter: uno modo res assequta, sicut finis auari est pecunia; alio modo assequtio rei, sicut finis auari dicitur possessio pecunie. Et eodem modo finis creature rationalis est Deus sicut res assequta; set finis eius ut assequtio est operatio per quam Deum assequimur, et hec est uisio Dei.


  1. Finis … autem dicitur dupliciter] cf. Arist., Phys., II, 2, 194a35-36; De an., II, 4, 415b2-3; Metaph., XII, 7, 1072b1-2 ↩︎

  2. Finis autem … est uisio Dei] cf. Thom., S.th., I-II, 1, 8, resp.; 3, 1, resp. ↩︎

C.I.1.2.5

Primum patet premittendo duas distinctiones necessarias ad propositum. Prima est de fine eo quod delectatio qua quiescit uoluntas in aliquo ut in fine est fruitio. Finis enim dicitur dupliciter: uno modo res assequta, sicut finis auari est pecunia; alio modo assequtio rei, sicut finis auari dicitur possessio pecunie. Et eodem modo finis creature rationalis est Deus sicut res assequta; set finis eius ut assequtio est operatio per quam Deum assequimur, et hec est uisio Dei.