Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.2.22

Ad tertium dicendum quod, cum euum per se respiciat durationem esse naturalis, nichil prohibet malum angelum, si sit supremus in gradu nature, esse mensuram aliorum.

B.II.2.4.22

Ad tertiam dicendum est quod non est inconueniens quod per Luciferum, si sit perfectior in gradu nature, mensurantur alia euiterna, quia tunc notior est sua duratio et uniformior.

C.II.2.5.20

Ad tertium dicendum, quod cum euum per se respiciat durationem esse naturalis, nihil prohibet malum angelum si sit supremus in gradu nature esse mensuram aliorum, nisi aliud obuiaret.