Display to small
Rotate your device or try a larger display
Et uidetur quod non, quia actio essentialius respicit subiectum quam terminum dicente auctore Sex principiorum
1 quod actio non requirit quid agat, set in quid agat. Est autem impossibile et contradictionem implicans quod aliquorum actio sit sine termino, alioquin actio esset, ubi nichil ageretur; ergo impossibile est aliquam actionem esse sine subiecto. Cum igitur creatio dicatur esse sine subiecto, uidetur quod creatio non sit possibilis.
-
Sex principiorum … in quid agat] cf. Liber sex princip., II, 21 (39,17) • • • Aeg. Rom., Report., II, 4 (198,4‑5) • • • Ioh. Pecham, Quaest. disp. de etern. mundi, 1, 20 (566,3‑4) ↩︎
Probatio minoris, quia actio essentialius respicit subiectum quam terminum dicente auctore Sex
1 principiorum
quod actio non requirit quid agat, set in quid agat ; set nulla actio potest esse sine termino, alioquin esset actio per quam nichil ageretur, quod est impossibile; ergo fortiori ratione nulla actio potest esse sine subiecto; set talis non est creatio; ergo etc.
-
Sex … in quid agat] cf. Liber sex princip., II, 21 (39,17) • • • Aeg. Rom., Report., II, 4 (198,4‑5) • • • Ioh. Pecham, Quaest. disp. de etern. mundi, 1, 20 (566,3‑4) ↩︎
Ad primum sic proceditur, et arguitur quod creatio non sit possibilis, quia actio essentialius respicit subiectum quam terminum dicente auctore Sex principiorum
quod actio non requirit quid agat, sed in quid agat. Est autem impossibile et contradictionem inplicans quod aliqua actio sit sine termino, alioquin actio esset ubi nihil ageretur; ergo impossibile est aliquam actionem esse sine subiecto. Cum igitur creatio dicatur esse sine subiecto, uidetur quod creatio non sit possibilis.