Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.2.14

Secundum1 quod ponit hec opinio est quod uerbum est obiectum intellectus, non quidem principale, set sicut forma specularis uel ymago representatiua principalis obiecti, et istud non uidetur uerum. Primo, quia illud quod est primo cognitum et ratio cognoscendi alterum tale uidetur esse magis cognitum uel saltem non minus quam illud quod representatur et cognoscitur per ipsum (et istud apparet in exemplo2 quod adducunt de forma speculari et de ymagine); set si uerbum sit talis forma qualis ab ISTIS ponitur, non est magis cognitum quam res principaliter intellecta, immo minus, quin potius totaliter ignoratum, ergo uerbum non est in nobis tamquam forma specularis uel ymago obiecta intellectui et principalis obiecti representatiua. Minor patet, quia omnes experimur nos cognoscere rem que est principale obiectum, puta hominem esse animal rationale mortale, que dicitur esse cognitio per uerbum; set quod in nobis sit aliqua forma in qua et per quam sicut per ymaginem cognoscimus hominem esse animal rationale mortale, nullus experitur, immo de hoc disputamus et querimus nec umquam clare inuenimus; quare etc.


  1. Secundum … representatiua principalis obiecti] cf. supra, uu. 147-149 ↩︎

  2. exemplo … et de ymagine] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 2, resp. (11ra) ↩︎

C.I.27.2.21

Secundum quod ponit hec opinio est quod uerbum est obiectum intellectus, non quidem principale, set sicut forma specularis uel ymago representatiua principalis obiecti. Et istud non uidetur uerum: primo, quia obiectum quod est cognitum et ratio cognoscendi alterum non potest latere cognoscentem, qui possit certitudinaliter discernere se cognoscere duo, quorum unum est ratio cognoscendi alterum; set nullus cognoscens aliquam rem expressa cognitione diffinitiua uel enuntiatiua potest certitudinaliter discernere se cognoscere talia duo quorum unum sit forma exemplaris siue ymago representatiua alterius, ut ISTI dicunt de uerbo; ergo uerbum non est talis forma obiectiue cognita. Maior de se patet, quia quilibet cognoscens plura et ut plura, sicut fit quando unum accipitur uel ymago uel forma exemplaris alterius, potest discernere inter ea. Minor patet per id quod quilibet experitur a seipso; qui enim cognoscit diffinitiue hominem uel demonstratiue ipsum esse corruptibilem non discernit se cognoscere hec in aliqua ymagine siue forma speculari, quamuis in cognitione demonstratiua percipiat homo se cognoscere conclusionem per principia que non sunt talis forme specularis, qualis ponitur esse uerbum; et dicere quod imo percipimus talem formam representantem principale obiectum est fingere illud quod nullus experitur; quare etc.