Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.4.1.1

Post 1 hec uidendum est utrum perfectos uel beatos.


  1. Post … perfectos uel beatos] Lomb., Sent., II, 4, cap. unic. (348,17) ↩︎

B.II.4.1.1

Post 1 hec uidendum est.


  1. Post … perfectos uel beatos] Lomb., Sent., II, 4, cap. unic. (348,17) ↩︎

C.II.4.E.1

Post hoc uidendum est, etc. Superius ostendit MAGISTER, quales creati sunt angeli quantum ad bona gratuita. Hic ostendit quales creati sunt quantum ad dona perfecta. Et diuiditur in tres partes. Primo mouet questionem. Secundo soluit. Tertio recapitulat determinata. Secunda incipit ibi: Ad hoc autem quod. Tertia: quales fuerunt angeli. Secunda istarum diuiditur in duas, secundum duas questiones quas soluit. Secunda ibi: dicitur namque perfectum. Prima principalis diuiditur in tres. Primo soluit questionem quantum ad malos. Secundo quantum ad beatos opponendo et ueritate determinando. Tertio concludit quantum ad utrosque. Secunda: boni uero qui perstiterunt. Tertia: Ex predictis consequitur. Hec est diuisio in generali.