Display to small
Rotate your device or try a larger display
Tenendum est igitur quod attributam 1 diuina solum differunt secundum rationem et per operationem intellectus. De modo autem istius differentie adhuc sunt due opiniones. Vna 2 est quod differentia talium attributorum secundum rationem potest concipi in Deo absque comparatione ad creaturas. Quod probant multipliciter, primo sic: quod non supponitur a posteriore non supponitur a priore; set distinctio 3 personarum secundum rem est posterior distinctione attributorum secundum rationem; cum igitur distinctio personarum diuinarum secundum rem non supponat distinctionem realem in creaturis entem aut possibilem, uidetur quod distinctio attributorum non supponat eam, et ita non sumitur in comparatione ad realem distinctionem creaturarum. Maior de se patet. Minor probatur, scilicet quod distinctio attributorum secundum rationem sit prior distinctione personarum, que est secundum rem, quia distinctio uoluntatis et intellectus secundum rationem est causa distinctionis emanationum diuinarum, que est per relationes disparatas (quedam enim est per modum intellectus et alia per modum uoluntatis); hec autem est causa distinctionis personarum, que est secundum relationes oppositas; causa 4 autem precedit effectum, et uniuersaliter principium preintelligitur ei quod est ex principio; igitur distinctio attributorum secundum rationem prior est distinctione emanationum et personarum.
-
attributa … per operationem intellectus] cf. Heru. Nat., Super Sent., I, 2, 2 (26bC-27aA): «Quarta talis est: quia si Deus non potest se intelligere sub diversis rationibus nisi per comparationem ad extra, tunc sequitur quod Deus secundum attributa ratione differentia, ut ratione differunt, non possit se intelligere nisi quia intelligit diversas creaturas extra, sed hoc est inconveniens, quia Deus non intelligit se et ea quae in eo sunt quia intelligit creaturas, sed potius et caetera. Ergo et caetera. Quinta talis est: non minor est differentia rationis inter essentiam et sapientiam quam inter paternitatem et essentiam, sed circumscripta omni creatura etiam possibili adhuc differt in Deo paternitas et essentia: ergo et caetera. Maior patet, quia sicut sapientia in Divinis transit in substantiam, ita et paternitas comparata ad essentiam transit in ipsam: Minor etiam patet quod stante hipothesi non cuicunque convenieret essentia, ei convenieret paternitas quod non posset esse si non different saltem ratione. Sexto ratio talis est, ciorcumscripto omni diverso a Deo adhuc differret ratione intelligens et intellectum quia stante hipothesi pater respicit aliquid ut obiectum intellectum et volitum, quod non respicit ut intelligere vel velle quo formaliter velit vel intelligat: sicut pater de filio et spiritu sancto qui se habent ad patrem et amtum et volitum: non autem ut actus quo pater formaliter vult et intelligit: producere etiam differt ratione ab intelligere, quia pater aliquid respicit ut intellectum, quod non espicit ut productum; et eadem ratione etiam ut videtur distinguerentur alia attributa, stante dicta hipothesi. Ergo et caetera.» ↩︎
-
Vna … comparatione ad creaturas] cf. Henr. de Gand., Quodl. V, 1 (praesertim 152rP-153vZ) ↩︎
-
distinctio … attributorum secundum rationem] cf. Dur., Super Sent., I, 31, 3 (π, 87rb, [6]) ↩︎
-
causa autem precedit effectum] cf. Thom., S.th., I, 25, 1, ad 4; I, 70, 1, arg. 4 ↩︎
Si autem questio intelligatur secundo modo, scilicet utrum differentia talium attributorum possit concipi esse in Deo absque habitudine ad creaturas, dicunt quidam quod sic. Quod probant multipliciter, primo sic. Quod non supponitur a posteriore non supponitur a priore; set distinctio Personarum secundum rem est posterior distinctione attributorum secundum rationem. Cum ergo distinctio Personarum diuinarum secundum rem non supponat distinctionem realem in creaturis existentem uel possibilem, uidetur quod distinctio attributorum non supponat eam, et ita non sumitur in comparatione ad realem distinctionem creaturarum. Maior de se patet. Minor probatur, scilicet quod distinctio attributorum secundum rationem sit prior quam Personarum, que est secundum rem, quia distinctio uoluntatis et intellectus secundum rationem est causa distinctionis emanationum diuinarum, que est secundum relationes disparatas; quedam enim est per modum intellectus et alia per modum uoluntatis. Hec autem est causa distinctionis Personarum, que est secundum relationes oppositas; causa autem precedit effectum, et uniuersaliter principium preintelligitur ei quod est ex principio; ergo distinctio attributorum secundum rationem prior est distinctione emanationum et Personarum.