Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ratio huius mensurationis est, quia per notius natum est certificari minus notum, quando magis notum et minus notum habent inter se habitudinem, qualia sunt ea que sunt eiusdem generis; set quod est actualius in aliquo genere illud de se est notius; ergo per illud quod est actualius et perfectius in aliquo genere nata sunt mensurari omnia que sunt eiusdem generis. Et hec mensura pro tanto dicitur indirecta et comparatiua respectu prime mensure, quia non est adeo directa et per se habitudo quantum ad esse et cognitionem eorum que sunt in eodem genere ad inuicem, sicut est effectus ad suam causam.
Patet igitur quid sit de ratione mensure, quod fuit primum propositum. Ex1 quo patet quod non est de ratione mensure uniuersaliter quod sit causa mensurati. Vnde si primus motus non esset causa aliorum motuum, nichilominus esset mensura. Nam si lapis moueretur sursum ab angelo, uere talis motus mensuraretur per motum primum, et tamen non causaretur ab ipso.
-
Ex…sit causa mensurati] cf. Herv. Nat., Super Sent., II, 2, 2 (205aD): «Ad cuius euidentiam sciendum quod de ratione mensure non est, quod sit causa mensurati, sed quod certificet qualitatem mensurati, quod patet, quia albedo non est causa aliorum colorum, tamen est mensura eorum, quia qui perfecte cognosceret albedinem et uellet hanc applicare ad illos colores uiuendo quantum unuquisque deficit a perfectione albedinis, per hoc posset uidere quantitatem uniuscuiusque coloris in perfectione. Constat etiam quod ulna non est causa panni quem mensurat, nec est causa illius motus quem causat angelus. Et cum ille motus mensuretur tempore, hoc solum uidetur de ratione mensure esse quod applicata per intellectum est mensurata, nata sit certificate quantitatem illorum in duratione uel imperfectione uel aliquid huiusmodi» ↩︎
Ratio huius mensurationis est, quia per notius natum est certificari minus notum, quando magis et minus notum habent inter se habitudinem, qualia sunt ea que sunt eiusdem generis; set quod est actualius in aliquo genere illud de se est notius; ergo per illud quod est actualius et perfectius in aliquo genere nata sunt mensurari omnia que sunt eiusdem generis. Et hec mensura pro tanto dicitur indirecta et comparatiua respectu prime mensure, quia non est adeo directa et per se habitudo quantum ad esse et cognitionem eorum que sunt in eodem genere ad inuicem, sicut est effectus ad suam causam.
Patet igitur quid sit de ratione mensure, quod fuit primum propositum. Ex1 quo patet quod non est de ratione mensure uniuersaliter quod sit causa mensurati. Vnde si motus primus non esset causa aliorum motuum, nichilominus esset mensura. Nam si lapis moueretur sursum ab angelo, uere talis motus mensuraretur per motum primum, et tamen non causaretur ab ipso.
-
Ex … ad naturam albedinis] cf. Thom., De uirt. card., q. unica, 3, resp. (822b) • • • Arist., Metaph., X, 1, 1052b18‑19 ↩︎
Et ratio huius mensurationis est duplex, quia per notius natum est certificari minus notum, quia magis et minus notum habent inter se habitudinem, qualia sunt ea que sunt eiusdem generis; sed quod est actu alius in aliquo genere illud de se est notius; ergo per illud quod actualius et perfectius in aliquo genere nata sunt mensurat omnia que sunt eiusdem generis. Et hec mensura pro tanto dicitur indirecta et comparatiua respectu prime mensure, quia non est adeo directa et per se habitudo quantum ad esse et cognitionem eorum que sunt in eodem genere ad inuicem, sicut est effectus ad suam causam.
Patet igitur quid sit de ratione mensure, quod fuit primum propositum. Ex quo patet quod non est de ratione mensure uniuersaliter quod sit causa mensurati. Vnde si prius motus non esset causa aliorum motuum, nihilominus esset mensura. Nam si lapis moueretur sursum ab angelo, uere talis motus mensuraretur per motum primum, et tamen non causaretur ab ipso.