Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad rationem ALIORVM respondendum est. Cum enim accipiunt quod duo sunt de ratione ‘uerbi mentalis’, uidelicet quod sit representatiuum rei principaliter intellecte et quod sit per actum dicendi productum, dicendum est de prima conditione quod cum uerbum sit id quod loquimur de ratione ‘uerbi’ non est representare rem nisi per modum competentem locutioni. Et quia loquimur alteri uerbo uocis, inquantum uox significat rem aliquam quam alteri manifestare uolumus, ideo representare rem per modum signi competit uerbo uocis; loquimur autem nobis uerbo mentis, quod nichil aliud est quam cogitare uel cognoscere rem aliquam, quia sic est nobis manifestata, ideo uerbo mentis competit representare rem eodem modo quo cognitio est representatiua rei cognite; representare autem per modum ymaginis uel per modum forme exemplaris obiectiue se habentis non conuenit uerbo uocis nec uerbo mentis, quamuis cogitatio uocetur quandoque ‘ymago rei cogitate’, set non habet se obiectiue ad intellectum actu recto.