Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.29.2.5

Ad primum argumentum dicendum quod Pater et Filius dicuntur unum principium Spiritus Sancti ratione unius uirtutis spiratiue existentis in ambobus; uis autem spiratiua uel est sola essentia ut fecunda ad producendum tantum unam Personam, que ut sic non est in Spiritu Sancto, uel est essentia cum proprietate relatiua, que est una numero in Patre et Filio non obstante pluralitate suppositorum: quando enim supposita distinguuntur per naturas absolutas, impossibile est aliquid unum numero absolutum uel relatum esse in pluribus suppositis; ubi autem distinguuntur solum relationibus, possibile est in diuersis suppositis esse aliquid unum numero, non solum absolutum, set etiam relatum, exceptis dumtaxat relationibus quibus distinguuntur; sic autem est in diuinis; ideo etc.

C.I.29.2.5

Ad primum argumentum dicendum quod Pater et Filius dicuntur unum principium Spiritus Sancti ratione unius uirtutis spiratiue existentis in ambobus; uis autem spiratiua uel est sola essentia ut fecunda ad producendum unam Personam tantum, que ut sic non est in Spiritu Sancto uel est essentia cum proprietate relatiua uel sola proprietas que est una numero in Patre et Filio non obstante pluralitate suppositorum; quando enim supposita distinguuntur per naturas absolutas, impossibile est aliquid unum numero absolutum uel relatum esse in pluribus suppositis; ubi autem distinguuntur solum relationibus, possibile est in diuersis suppositis esse aliquid unum numero, non solum absolutum, set relatum, exceptis duntaxat relationibus quibus distinguuntur; sic autem est in diuinis.