Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quod patet primo, quia differentia predicatur de specie in quale, sicut apparet ex ipsa ratione differentie quam assignat PORPHIRIVS1 et PHILOSOPHVS2 V Metaphisice
; set illud quod dicit totam rei naturam nullo modo potest predicari in quale, set predicatur in quid; ergo differentia non dicit totum quidquid dicit species, set partem; hoc autem non potest esse in simplicibus; ergo in simplicibus non est dare differentiam.
Quod probatur primo sic: Differentia predicatur de specie in quale, sicut apparet ex ipsa ratione differentie quam assignat PORPHIRIVS1 et PHILOSOPHVS2 V Metaphisice
; set illud quod dicit totam rei naturam nullo modo potest predicari in quale, set solum in quid; ergo differentia non dicit totam rei naturam. Et cum dicat aliquid, necesse est quod dicat partem. Hoc autem non potest esse in simplicibus, in quibus non est dare partem et partem; ergo in simplicibus, puta in angelo, non est dare differentiam.
Quod patet primo, quia differentia predicatur de specie in quale, sicut apparet ex ipsa ratione differentie quam assignant PORPHIRIVS et PHILOSOPHVS V Metaphysice
; sed illud quod dicit totam rei naturam nullo modo potest predicari in quale, sed predicatur in quid; ergo differentia non dicit totum quicquid dicit species, sed partem; hoc autem non potest esse in simplicibus; ergo in simplicibus non est dare differentiam.