Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.3.19

Secundo probatur idem ex communi dicto, quod etiam habetur ex doctrina ARISTOTILIS in pluribus locis libri De anima, scilicet quod potentiarum 1 anime quedam sunt organice, que utuntur corpore ut subiecto, sicut omnes potentie sensitiue, uisus oculo, auditus aure, et sic de ceteris, quedam uero non sunt organice, quia non utuntur corpore ut subiecto, licet indigeant 2 corpore ut obiecto, sicut intellectus et uoluntas. Ex hoc sic arguitur: ille potentie que equaliter perficiunt corpus non possunt distingui secundum organicum et non organicum; set si potentie anime non differunt realiter ab anima et re absoluta, tunc omnes equaliter perficiunt corpus uel indigent corpore; ergo inter potentias anime non esset distinguere quod quedam essent organice et quedam non organice, quod est contra PHILOSOPHVM et contra commune dictum. Maior de se patet; minor declaratur. Essentia enim anime secundum se equaliter perficit totum corpus et quamlibet partem corporis; respectus autem nichil perficit nisi ratione sui fundamenti; si igitur potentie non dicant nisi essentiam anime cum respectu, sequitur quod omnes equaliter perficient corpus. Et hec fuit minor.


  1. potentiarum … intellectus et uoluntas] cf. Arist., De an., II, 1, 412a27-b6; III, 4, 429a24-26; 429b5; • • • Thom., S.th., I, 75, 2, ad 3; I, 78, 1, resp.; • • • De un. intell., 1 (296,458 465) ↩︎

  2. indigeant corpore ut obiecto] cf. Thom., Super Sent., III, 1, 1, 1, ad 5 (11) ↩︎

C.I.3''.2.40

Tertio probatur idem ex communi dicto, quod etiam habetur ex doctrina ARISTOTILIS in pluribus locis libri De anima, scilicet quod potentiarum anime quedam sunt organice, que utuntur corpore ut organo, sicut omnes potentie sensitiue, uisus oculo, auditus aure, et sic de ceteris, quedam uero non sunt organice, quia non utuntur corpore ut organo, licet indigeant corpore ut subiecto, ut intellectus et uoluntas. Et hoc sic arguitur: ille potentie que equaliter perficiunt corpus non possunt distingui secundum organicum et non organicum; set si potentie anime non differant realiter ab anima et re absoluta, tunc omnes equaliter perficiunt corpus uel indigent corpore; ergo inter potentias anime non esset distinguere quod quedam essent organice et quedam non organice, quod est contra PHILOSOPHVM et contra commune dictum. Maior de se patet; minor declaratur. Essentia enim anime secundum se equaliter perficit totum corpus et quamlibet partem corporis; respectus autem nichil perficit nisi ratione sui fundamenti; si ergo potentie non dicant nisi essentiam anime cum respectu, sequitur quod omnes equaliter perficiant corpus. Et hec fuit minor.