Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad sciendum ergo cuius potentie actus elicitus sit uti, notandum est quid uocetur uti. Videtur 1 autem uti importare applicationem rei ad operationem suam. Sicut enim usus nominat operationem ad quam res applicatur (uerbi gratia scindere est usus cutelli et percutere usus baculi), sic uti est applicare rem suo usui, et est simile. Sic enim se uidetur habere uti ad usum sicut mouere ad motum; mouere autem est causare motum; ergo uti est causare usum. In hoc tamen est differentia, quia mouens dicitur omne quod causat motum effectiue, siue moueat naturaliter siue libere, set utens non est proprie nisi quod causat usum libere, dicente AVGVSTINO Libro 83 questionum
quod uti 2 non potest nisi qui rationis est particeps.
Secundo premittendum est quid uocatur uti. Videtur autem uti importare applicationem rei ad aliquam operationem. Sicut enim usus nominat operationem ad quam res applicatur (uerbi gratia scindere est usus cultelli et percutere usus baculi), sic uti est applicare rem suo usui, et est simile. Sic enim uidetur se habere uti ad usum sicut mouere ad motum; mouere autem est causare motum; ergo uti est causare usum. Et in hoc tamen est differentia quia mouens dicitur omne quod causat motum effectiue, siue moueat naturaliter, siue libere, set utens non est proprie nisi quod causat usum libere, dicente AVGVSTINO libro 83 questionum
quod uti non potest nisi quod rationis est particeps; tale autem causat usum inclinando et applicando rem suo usui.