Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.29.1.1

Est1 preterea aliud nomen etc. Circa distinctionem istam primo queritur utrum una Persona possit dici principium alterius. Et uidetur quod non, quia principium2 et3 causa idem sunt, ut dicitur V Metaphisice; set una Persona non est causa alterius, quia in diuinis nichil est causatum; ergo etc.


  1. Est preterea aliud nomen] Lomb., Sent., I, 29, 1, n.1 (215,11) ↩︎

  2. principium causa idem sunt] Arist., Metaph., V, 1, 1013a17 ↩︎

  3. principium et … causatum ergo etc.] Thom.,* Super Sent.*, I, 29, 1, 1, arg. 2 (689); S.th., I, 33, 1, arg. 1; • • • Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 29, 1, arg. 1 (18va-b); • • • cf. etiam Aeg. Rom., Ord., I, 29, princ. 1, 1, arg. 2 et arg. 3 (153rbF); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 1, arg. 2 (237a); • • • Guill. de la Mare, Super Sent., I, 29, 1, sed contra 2 (333,15-17) ↩︎

C.I.29.1.1

Circa hanc distinctionem queritur primo utrum una Persona possit dici principium alterius. Et uidetur quod non, quia principium et causa idem sunt, ut dicitur V Methaphisice; set una Persona non est causa alterius, quia in diuinis nichil est causatum; igitur etc.