Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundum patet, scilicet quod non potest demonstrari quod articulus nichil impossibile includat, quia talis demonstratio, cum non possit esse a priori et per causam propter illa que dicta sunt prius, sumeretur ex hiis que apparent in creaturis; set apparentia in creaturis magis uidentur concludere impossibilitatem articuli quam possibilitatem; ergo etc. Minor probatur, quia in creaturis apparet quod impossibile est supposita distingui per relationes, set distinguntur necessario per aliqua absoluta; cuius oppositum ponitur in articulo Trinitatis.
Item in creaturis natura completa in genere substantie constituit proprium suppositum nec potest subsistere in supposito alieno; cuius oppositum includit articulus incarnationis; et similiter est in aliis; ergo exhiisque apparent de creaturis magis posset concludi impossibilitas articulorum quam possibilitas.
Item quidquid est in Deo intrinsece necesse est ibi esse, et quod in Deo non est impossibile est ibi esse (neque enim aliquid potest Deo aduenire contingenter aut ab ipso recedere quo ad illa que sunt intrinseca); set Deum esse trinum in personis est Deo intrinsecum; ergo necessarium est Deum esse trinum uel impossibile est non esse trinum; set non potest demonstrari quod Deus sit trinus, ut probatum est; ergo nec demonstrari potest quod possibile sit Deum esse trinum; ad unum enim sequitur aliud, ut dictum est.
Item meritum 1 fidei consistit in difficultate actus eius; set si posset demonstrari quod articulus est possibilis, actus fidei circa articulum nichil uel modicum difficultatis haberet; non enim est multum difficile credere illud esse factum quod demonstratur possibile fieri; ergo hec positio tollit uel quasi tollit meritum fidei, quod est inconueniens; igitur nullo modo potest demonstrari quod articulus sit possibilis.
-
meritum ... in difficultate actus] cf. Thom., Super Sent., Iv, 26, 1, 4, arg. 4 (70); S.th., I, 62, 4, arg. 1 ↩︎
Secundum, scilicet quod articulus nichil impossibile includat, patet, quia talis demonstratio, cum non posset esse a priori et per causam propter illa que dicta sunt prius, sumetur ex hiis que apparent ex creaturis; set apparentia ex creaturis magis uidentur concludere impossibilitatem articuli quam possibilitatem; ergo etc. Minor probatur, quia in creaturis apparet quod impossibile est supposita distingui per relationes, set distinguuntur necessario per absoluta, cuius oppositum ponitur in articulo Trinitatis; item in creaturis natura completa in genere substantie constituit proprium suppositum nec potest subsistere in supposito alieno,cuius oppositum includit articulus incarnationis; et similiter in aliis; ergo ex hiis que apparent magis posset concludi impossibilitas articulorum quam possibilitas. Item quicquid est in Deo intrinsece uel necesse est ibidem esse uel impossibile est ibi non esse; et quicquid non est in Deo impossibile est ibi esse (neque enim potest aliquid euenire Deo contingenter aut ab ipso recedere quo ad illa q ue sint intrinseca); set esse trinum in Personis est Deo intrinsecum; ergo necessarium est Deum esse trinum uel impossibile est non esse trinum; set non potest demonstrari quod Deus sit trinus, ut probatum est; ergo nec demonstrari potest quod sit possibile Deum esse trinum. Ad unum enim sequitur aliud, ut dictum est. Item meritum fidei consistit in difficultate actus eius; set si posset demonstrari quod articulus fidei est possibilis, actus fidei circa articulum nichil uel modicum difficultatis haberet; non enim est multum difficile credere illud esse factum quod demonstratur possibile fieri; ergo hec positio tollit uel quasi tollit meritum fidei.