Display to small
Rotate your device or try a larger display
Alius1 modus dicendi est quod uerbum in nobis est ipsemet actus intelligendi. Quod patet ratione et auctoritate. Ratio talis est: uerbum est aliquid ad intellectum pertinens et in intellectu existens; set non est species nec habitus nec forma per actum intellectus producta, ut2 probatum est; relinquitur ergo per locum a sufficienti diuisione quod sit actus intelligendi. Auctoritas ANSELMI est ad hoc, qui dicit in Monologion
quod dicere3 mentale nichil aliud est quam cogitando intueri; dicere ergo non est producere aliquam formam in qua res uideatur et que sit uerbum intellectuale, set est ipsum cogitare uel intueri, quod nominat actum intelligendi. Et per consequens ipsum uerbum est actus intelligendi, quia dicere est habere uerbum de re. Si ergo dicere est cogitare uel intueri rem, sequitur quod habere uerbum de re non est aliud quam habere cogitationem uel intuitum de re, et hoc uidetur rationabile. Cum enim nichil habeat rationem uerbi nisi prout induit rationem manifestatiui, nec sit processus in infinitum, oportet quod primum uerbum non sit manifestatiuum ut signum, sicut uerbum uocis, nec ut species uel ymago, ut ALII4 ponunt, set per essentiam, ita scilicet quod ipsa manifestatio rei apud intellectum est uerbum; manifestatio autem rei est eius cognitio, neque enim est manifesta, nisi quia cognita; ideo etc.
-
Alius … ipsemet actus intelligendi] cf. Iac. Met., Super Sent. (A), I, 27, 3, resp. (T53va); Super Sent. (Add.), I, 27, 3, resp. (T19va); Super Sent. (B), I, 27, 3, resp. (Vb25vb); • • • cf. etiam God. de Font., Quodl., X, 12, resp. (359-360) ↩︎
-
ut probatum est] cf. supra, uu. 99-210 ↩︎
-
dicere … quam cogitando intueri] Ans., Monol., 63 (73,10-11); • • • etiam ap. Bonau., Super Sent., I, 27, pars 2, art. unic., 1, sed contra 4 (482a); • • • Guill. de la Mare, Super Sent., I, 27, 5, sed contra 2 (319,15-16); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 27, 2, 2, arg. 6 (226a) ↩︎
-
alii] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 3, ad 1 (11vb) ↩︎
Propter hoc dicendum est aliter quod uerbum in nobis est ipsemet actus intelligendi. Quod potest concludi ex predictis sic: uerbum est aliquid ad intellectum pertinens et in intellectu existens; set non est species nec habitus nec forma per actum intellectus producta, ut probatum est; relinquitur ergo per locum a sufficienti diuisione quod sit actus intelligendi, et hoc uidetur rationabile. Cum enim nichil habeat rationem ‘uerbi’, nisi prout induit rationem ‘manifestatiui’, nec sit processus in infinitum, oportet quod primum uerbum non sit manifestatiuum ut signum, sicut uerbum uocis, nec ut species uel ymago, ut ALII ponunt, set per essentiam, ita scilicet quod ipsa manifestatio rei apud intellectum est uerbum, manifestatio autem rei est eius cognitio; neque enim est manifesta, nisi quia cognita, ideo etc. Ad illud sunt plures autoritates AVGVSTINI, qui dicit IX De Trinitate
capitulo 7°: Conceptam ueram rerum notitiam tanquam uerbum apud nos habemus; item 11° capitulo dicit sic: Recte queritur utrum omnis notitia uerbum sit an tantum amata notitia; et circa medium illius capituli subiungit: Verumtamen illa que odimus recte displicent recteque improbantur et comprobatur eorum improbatio, et placet et uerbum est; item in eodem [libro 2°] capitulo dicit: Verbum est ergo quod nunc discernere et insinuare uolumus [est] cum amore notitia; item 11° capitulo dicit sic: Notitia placita digneque amata uerbum est; et postea in eodem capitulo dicit: Cum se mens ipsa nouit atque approbat si est, est eadem notitia uerbum eius; et in fine 22i capituli dicit sic: Est quedam ymago Trinitatis, ipsa mens et notitia eius, quod est proles eius ac de seipsa uerbum eius, et amor tertius.