Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.4.2.3

In1 contrarium est quod dicit AVGVSTINVS2 De ciuitate Dei libro XII, quod Deus erat simul condens naturam et largiens gratiam, et loquitur de angelis. Et3 HIERONYMVS4 Super Osee 3 cap., dicit quod demones in magna pinguedine Spiritus Sancti creati sunt.

  1. In … loquitur de angelis] Thom., S.th., I, 62, 3, sed contra; Super Sent., II, 4, 1, 3, sed contra 1 (137) • • • cf. etiam Aeg. Rom., Ord., II, 4, 1, 4, arg. 2 (273bD): «Quarto queritur de perfectione angelorum, utrum angeli in sui primordio habuerint perfectionem gratie uel solum perfectionem nature et cuiusdam innocentie. Et uidetur, quod angeli fuerint creati in gratia, per auctoritatem Augustinum expressam in libro XII De Ciuitate Dei dicentis, quod Deus angelos creauit simul in eis et condens naturam et largiens gratiam» ↩︎

  2. Augustinus … et largiens gratiam] Aug., De civ. Dei, XII, 9 (364,41‑42) ↩︎

  3. Et … Sancti creati sunt] Thom., Super Sent., II, 4, 1, 3, sed contra 2 (137) • • • cf. etiam Aeg. Rom., Ord., II, 4, 1, 4, arg. 4 (274aA): «Preterea supra illud Osee: Diligunt uinacia uuarum, dicit Glossa. Et dicitur esse Hieronymi, quod per uinacia intelliguntur demones, qui creati sunt in magna pinguetudine Spiritus sancti, ergo etc.» • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 4, q. unica, 2 (46b): «Super illud Osee: Diligunt uinacia uuarum. Dicit Glossa, quod per uinacia intelliguntur demones, qui creati sunt in magna pinguetudine Spiritus sancti, ergo in gratia» ↩︎

  4. Hieronymus … Sancti creati sunt] cf. Glossa Ord. Osee, 3 (357) ↩︎

B.II.4.1.4

C.II.4.2.3

In contrarium est quod dicit AVGVSTINVS De ciuitate Dei libro XII, quod Deus simul erat condens naturam, et largiens gratiam, et loquitur de angelis. Etiam HYERONIMVS Super Osee tertio capitulo, dicit quod demones in magna pinguedine Spiritus Sancti creati sunt.