Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.I.3'.2.7

Quoad nos tamen potest similiter hec distinctio dupliciter accipi: uno modo ut cognitio alicuius quoad quid nominis euocetur communis et confusa, quoad quid autem rei cognitio specialis et determinata; alio modo sic quod quid nominis uocetur quando significationem nominis nouimus, set utrum res extra sit actu, ignoramus, sicut si aliquis dicat quod Deus est quo maius cogitari non potest, quantum ad illum qui nesciret an ratio nominis alicui rei extra conueniret, esset quid nominis tantum, set quantum ad illum cui demonstratum esset quod ratio huius nominis alicui rei extra conueniret, esset quid rei. Et hoc modo rationabiliter satis distinguntur quid nominis et quid rei, quia habito quid nominis inquiritur utrum sit in rerum natura uel non, quod non esset nisi quid rei esset indifferens ad utrunque, que indifferentia est quoad cognitionem nostram.