Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad tertiam dicendum quod forma que est principium alicuius actus transeuntis in materiam exteriorem, forte si separaretur, posset in actum illum, sicut calor si separaretur, calefaceret, set forma que est principium actus manentis in se et quem recipit, si separaretur, non reciperet talem actum. Verbi gratia dyafanitas 1 aeris est immediata ratio recipiendi lumen; et tamen si separaretur, absque quantitate non posset lumen recipere. Et similiter potest esse de potentia intellectiua respectu actus intelligendi.
-
dyafanitas … ratio recipiendi lumen] cf. Auct. Ar., 6, 67 (180,10-11) ↩︎
Ad tertiam dicendum quod forma que est principium alicuius actus transeuntis in materiam exteriorem, forte si separate ageret, sicut calor si separaretur, calefaceret, set forma que est principium actus manentis in se et quem recipit, si separaretur, non reciperet talem actum. Verbi gratia diafanitas aeris est immediata ratio recipiendi lumen; et tamen si separaretur absque quantitate, non posset lumen recipere. Et similiter potest esse de potentia intellectiua respectu actus intelligendi.