Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad 1 primam sic. Cum enim dicitur quod fundamentum relationis non includit intrinsece relationem, aut intelligitur de intraneitate rei aut rationis. Si de intraneitate rei, contra EOS est, quia dicunt quod relatio et suum fundamentum semper sunt idem re; si uero de intraneitate rationis, concedatur. Et cum dicitur in minore quod potentia actiua est fundamentum relationis que est inter producens et productum, dicatur per interemptionem; et cum probatur quod immo, quia hoc non potest esse actio nec in creaturis nec in diuinis, satis mirum est hoc; non enim aliquis dicitur pater quia potest generare, nec filius quia potest generari (posita enim potentia generandi actiua et passiua, nondum est aliquis pater aut filius), set magis quia hic genuit, ille autem genitus est; unde PHILOSOPHVS V Metaphisice
dicit: Sic 2 enim pater dicitur filii pater, quia hoc quidem fecit, illud autem passum quid est; ergo secundum intentionem ARISTOTELIS et communem modum loquendi paternitas et filiatio in creaturis, siue sint relationes siue relatiue denominationes (quod forte uerius est), fundantur immediate super generationem actiue et passiue acceptam. Nec obstat quod dicitur, quod actio est in passo, quia forte hoc non est uerum, licet forma que est terminus actionis sit in passo, uel si est uerum, paternitas in creaturis est solum quedam denominatio agentis ab extrinseco consurgens, ut 3 alias patebit; in diuinis autem paternitas fundatur super generationem actiue acceptam. Et cum dicitur quod non, quia generatio in diuinis est relatio, uerum est secundum rem, set secundum rationem est actio. TV autem queris de differentia relationis et sui fundamenti, secundum rationem et non secundum rem, et ideo talis differentia generationis ad relationem sufficit ut sit fundamentum. Si autem relatio differret realiter a fundamento, adhuc diceretur ad rationem sic quod cum potentia generandi includat duo, scilicet principium productiuum, et illud est relatio, et principium communicatiuum, quod est essentia, potentia generandi, que utrumque includit secundum se totam, non est fundamentum relationis, cum eam intrinsece includat, set pars eius, ut sic loquamur, scilicet potentia communicandi, que est essentia, est fundamentum potentie producendi, que est relatio.
Ad rationes prime opinionis respondendum est. Ad primam, cum dicitur quod fundamentum relationis non includit intrinsece relationem, aut intelligitur de intraneitate rei aut rationis. Si de intraneitate rei, contra EOS est, quia isti dicunt quod relatio et suum fundamentum semper sunt eadem res intrinsece; si de intraneitate rationis, concedatur sic quod fundamentum relationis non includit illam intrinsece relationem cuius est fundamentum, set bene potest includere aliam. Dicimus enim quod quedam relationes sunt opposite, ut paternitas et filiatio, quedam uero similes ut due filiationes. Similitudo ergo, cum sit relatio, fundatur super relationem filiationis nec includit eam in sua ratione intrinseca; et similiter super relationem que est paternitas potest fundari relatio potentie, inquantum ipsa est principium productiuum alterius.
Vnde quod assumitur quod relatio semper fundatur super re predicamenti alterius, non est uerum uniuersaliter, quia relatio que est sola denominatio respectiua potest fundari non solum super absolutum, set super relationem, nec propter hoc erit processus in infinitum, quia relatio non est fundamentum relationis ex hoc solo quod est relatio, set secundum aliquam rationem que non est multiplicabilis in infinitum, sicut in proposito super paternitatem in diuinis fundatur relatio potentie, quia paternitas in diuinis est principium aliud producendi. Et multa implicantur in minore propositione de fundamento relationis agentis ad passum seu producentis ad actum productum, tam in creaturis quam in diuinis, que parum habent ueritatis, set quia non sunt contra propositum nostrum, ideo non pertracto; non enim omnia possunt dici de omnibus.