Display to small
Rotate your device or try a larger display
No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.31.1.2
Item sicut perfectio diuine essentie requirit quod ipsa a Patre communicetur Filio, ita requirit quod sit eadem in Patre et Filio; set propter primum Pater realiter refertur ad Filium relatione originis, quia scilicet habet essentiam a Patre; ergo propter secundum Pater debet referri realiter ad Filium relatione equalitatis, quia scilicet habet unam essentiam cum Patre.
C.I.31.1.2
Item sicut perfectio diuina essentie requirit quod ipsa a Patre communicetur Filio, ita requirit quod sit eadem in Patre et Filio; set propter primum Pater realiter refertur ad Filium relatione originis, quia scilicet habet essentiam a Patre; ergo propter secundum Pater debet realiter referri ad Filium relatione equalitatis, quia Filius habet eandem essentiam cum Patre.