Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.4.3

Responsio. Hic est duplex modus dicendi, non solum diuersorum doctorum, set eiusdem in diuersis locis. Vnus modus est quod celum empyreum non influit in hec inferiora nec in alia corpora propter duo. Primum est, quia status 1 glorie est alius a statu generationis et corruptionis, qui competit uie; set celum empyreum ordinatur ad statum glorie; ergo non est eiusdem ordinis cum aliis corporibus, que ordinantur ad statum generationis et corruptionis; talia autem non agunt in inuicem; quare etc. Secundo, quia nullum corpus 2 uidetur habere influentiam super aliud nisi motum; set celum empyreum non mouetur; ergo non influit in alia corpora.

Alius3 modus dicendi est quod celum empyreum influit in alia corpora. Quod potest sic persuaderi: Inconueniens4 est ponere aliquam substantiam otiosam seu destitutam omni operatione; set celum empyreum est substantia quedam naturalis et inter corporeas nobilior; ergo oportet quod secundum suam naturam habeat aliquam operationem. Hec autem non potest esse manens in operante, quia omnes huiusmodi operationes sunt rerum uiuentium solum. Relinquitur ergo quod eius operatio transeat in materiam exteriorem. Hoc autem non esset, nisi aliquid influeret in alia corpora. Ergo celum empyreum aliquid influit in alia. Quid autem sit illud ignoramus, sicut et multa alia nobis uiciniora, ut, cum magnes attrahit ferrum, ignoramus quid influat, quanto magis circa celum empyreum.


  1. status … cum aliis corporibus] Thom., Super Sent., II, 2, 2, 3, sed contra (76); cf. etiam S.th., I, 66, 3, ad 2 ↩︎

  2. corpus … aliud nisi motum] Thom., Super Sent., II, 2, 2, 3, sol. (76) • • • cf. etiam Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 4 (46,2-3) ↩︎

  3. Alius modus dicendi] cf. e.g. Thom., S.th., I, 66, 3, ad 2; Quodl., VI, 11, resp. (314,32-33) • • • Aeg. Rom., Ord., II, 2, 2, 4, resp. (154bB-C): «Habito quomodo aliqui diuersimode sentiunt circa influentiam celi empyreum. […] Secunda uia ad hoc idem sumitur ex ordine uniuersi. Nam in hoc stat ordo uniuersi, quod corpora magis formalia et nobiliora agunt et influunt in alia corpora. Vnde Austistinus III De Trinitate ait, quod sub ipso Creatore creature mirabiliter disponuntur. Si ergo coelum empyreum non influeret in hac inferiora, esset excludere ipsum ab hoc ordine. Propter quod esset ponere uniuersum non in dispositione bona, quia excellentius corpus in ipso esset exclusum ab hoc ordine, in quo relucet magna pulchritudo uniuersi. Tertia uia ad hoc idem sumitur ex parte perfectionis uniuersi. Nam in hoc stat magna perfectio uniuersi, quod nulla res est destituita propria operatione, quamdiu ergo durat generatio et corruptio in rebus (cum corpus non possit habere operationem in seipsum, quia nullum corpus est ad se conuersiuum) oportet quod habeat aliquam actionem in aliud uel aliter uideretur destitutum propria operatione si nichil ageret. Quid autem post resurrectionem erit, quia cessabit actio et passio elementorum et cessabit motus coeli. Dicemus autem quod tunc immutabitur iste ordo nunc autem, quamdiu iste ordo durat, non est corpus, quod non habeat operationem in aliquod corpus et quod ita sit priuatum omni uirtute, ut possit aliquid agere in aliud. Hec enim tria, substantia, uirtus, et operatio, secundum Dionysium et Damascenum uniuersaliter reperiuntur in omnibus rebus. Cum ergo coelum empyreum non possit habere actionem in spiritum, nec in seipsum, cum sit totum uniforme. Si non haberet actionem alia corpora, uideret esse destitutum propria operationem» ↩︎

  4. Inconueniens … destitutam omni operatione] cf. Ioh. Dam., De fide orth., II, 23 (142,9‑10) ↩︎

B.II.2.2.3

Responsio. Hic est duplex modus dicendi, non solum diuersorum doctorum, set eiusdem in diuersis locis. Vnus modus est quod celum empyreum non influit in hec inferiora nec in alia corpora propter duo. Primum est, quia status 1glorie est alius a statu generationis et corruptionis, qui competit uie; set celum empyreum ordinatur ad statum glorie; ergo non est eiusdem ordinis cum aliis corporibus, que ordinantur ad statum generationis et corruptionis; talia autem non agunt in inuicem; quare etc. Secundo, quia nullum corpus 2 uidetur habere influentiam super aliud nisi motum; set celum empyreum non mouetur; ergo non influit in alia corpora.

Alius3 modus dicendi est quod celum empyreum influit in alia corpora. Quod potest sic persuaderi: Inconueniens4 est ponere aliquam substantiam otiosam seu destitutam omni operatione; set celum empyreum est substantia quedam naturalis et inter corporeas nobilior; ergo oportet quod secundum suam naturam habeat aliquam operationem. Hec autem non potest esse manens in operante, quia omnes huiusmodi operationes sunt rerum uiuentium solum. Relinquitur ergo quod operatio eius transeat in materiam exteriorem. Hoc autem non esset, nisi aliquid influeret in alia corpora. Ergo celum empyreum aliquid influit in alia. Quid autem sit illud ignoramus, sicut et multa alia nobis uiciniora, ut, cum magnes attrahit ferrum, ignoramus quid influat, quanto magis circa celum empyreum.


  1. status … cum aliis corporibus] Thom., Super Sent., II, 2, 2, 3, sed contra (76); cf. etiam S.th., I, 66, 3, ad 2 ↩︎

  2. corpus … aliud nisi motum] Thom., Super Sent., II, 2, 2, 3, sol. (76) • • • cf. etiam Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 4 (46,2-3) ↩︎

  3. Alius modus dicendi] cf. e.g. Thom., S.th., I, 66, 3, ad 2; Quodl., VI, 11, resp. (314,32-33) • • • Aeg. Rom., Ord., II, 2, 2, 4, resp. (154bB-C): «Habito quomodo aliqui diuersimode sentiunt circa influentiam celi empyreum. […] Secunda uia ad hoc idem sumitur ex ordine uniuersi. Nam in hoc stat ordo uniuersi, quod corpora magis formalia et nobiliora agunt et influunt in alia corpora. Vnde Austistinus III De Trinitate ait, quod sub ipso Creatore creature mirabiliter disponuntur. Si ergo coelum empyreum non influeret in hac inferiora, esset excludere ipsum ab hoc ordine. Propter quod esset ponere uniuersum non in dispositione bona, quia excellentius corpus in ipso esset exclusum ab hoc ordine, in quo relucet magna pulchritudo uniuersi. Tertia uia ad hoc idem sumitur ex parte perfectionis uniuersi. Nam in hoc stat magna perfectio uniuersi, quod nulla res est destituita propria operatione, quamdiu ergo durat generatio et corruptio in rebus (cum corpus non possit habere operationem in seipsum, quia nullum corpus est ad se conuersiuum) oportet quod habeat aliquam actionem in aliud uel aliter uideretur destitutum propria operatione si nichil ageret. Quid autem post resurrectionem erit, quia cessabit actio et passio elementorum et cessabit motus coeli. Dicemus autem quod tunc immutabitur iste ordo nunc autem, quamdiu iste ordo durat, non est corpus, quod non habeat operationem in aliquod corpus et quod ita sit priuatum omni uirtute, ut possit aliquid agere in aliud. Hec enim tria, substantia, uirtus, et operatio, secundum Dionysium et Damascenum uniuersaliter reperiuntur in omnibus rebus. Cum ergo coelum empyreum non possit habere actionem in spiritum, nec in seipsum, cum sit totum uniforme. Si non haberet actionem alia corpora, uideret esse destitutum propria operationem» ↩︎

  4. Inconueniens … destitutam omni operatione] cf. Ioh. Dam., De fide orth., II, 23 (142,9‑10) ↩︎

C.II.2.2.3

Responsio. Hic est duplex modus dicendi non solum diuersorum doctorum, sed unius et eiusdem in diuersis locis nec mirum, quia cum nihil sciamus de illo celo an sit, nisi per auctoritatem, ut dictum fuit in precedente questione, parum possumus scire si agat, uel non agat cum nullus effectus eius nobis appareat, nec auctoritates alique de hoc expresse loquantur. Est ergo unus modus dicendi quod illud celum nihil agat propter duo. Primum est, quia illud celum ordinatur ad statum glorie; sed ille status non erit status generationis et corruptionis propter quas sunt omnes actiones et passiones; ergo illud celum nihil agit. Secundo, quia nullum corpus uidetur habere influentiam super aliud nisi motum; sed celum empyreum non mouetur; ergo non influit in alia corpora.

Alius modus dicendi est quod celum empyreum influit in alia corpora. Quod potest sic persuaderi: Inconueniens est ponere aliquam substantiam ociosam seu destitutam omni operatione; sed celum empyreum est substantia quedam naturalis et inter corporeas est nobilissima; oportet ergo quod secundum suam naturam habeat aliquam operationem. Hec autem non potest esse manens in operante, quia huiusmodi operationes sunt rerum uiuentium solum. Requiritur ergo quod operatio eius transeat in materiam exteriorem. Hoc autem non esset, nisi aliquid influeret in alia corpora. Ergo celum empyreum aliquid influit in alia. Quid autem sit illud potest dici quod lumen cum sit lucidum, et si non adeo, ut corpora astrorum, tamen potest in corpus sibi propinquum aliquod lumen influere, et mediante lumine aliquam uirtutem quam ignoramus, sicut ignoramus multa alia que sunt nobis uiciniora, ut cum magnes attrahit ferrum, ignoramus quid influat.