Display to small
Rotate your device or try a larger display
No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.30.2.1
Secundo queritur utrum relationes que dicuntur de Deo ex tempore sint reales. Et uidetur quod sic, quia illud quod est secundum rationem tantum non manet cessante intellectu formante rationem; set cessante omni intellectu ratiocinante adhuc Deus esset dominus et creator, et tamen hec dicuntur de Deo relatiue ex tempore; ergo etc.
C.I.30.3.1
Deinde queritur utrum relationes que dicuntur de Deo ex tempore sint reales. Et uidetur quod sic, quia illud quod est secundum rationem tantum, non manet cessante intellectu formante rationem; set cessante omni intellectu ratiocinante adhuc Deus esset Dominus et Creator, et tamen hec dicuntur de Deo relatiue ex tempore; ergo etc.