Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.II.2.5.12

Item sicut punctus dicitur terminus linee, ita linea dicitur terminus superficiei et superficies terminus corporis; si ergo punctus esset aliquid indiuisibile additum linee, pari ratione et linea respectu superficiei et illa respectu corporis, et tunc in corpore rotundo esset ymaginanda superficies indiuisibilis quoad profunditatem realiter differens a corpore et inuoluens ipsum tamquam terminus extrinsecus, quod est absurdum.

C.II.2.4.14

Item sicut punctus dicitur terminus linee, ita linea dicitur terminus superficiei et superficies terminus corporis, et tunc ei corpore rotundo esset imaginanda superficies indiuisibilis quoad profunditatem differens realiter a corpore et inuoluens ipsum tanquam terminus extrinsecus, quod est absurdum.