Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quod etiam patet ex alio, quia oportet quod terminus productionis quo productio terminatur sit non solum communicatus, set productus. Si enim totum esset communicatum et nichil productum, nulla esset productio, ut dictum est supra; set si terminus productionis posset esse realiter idem cum principio productionis, impossibile esset ipsum esse productum, quia preexisteret productioni; ergo impossibile est quod principium productionis et terminus sint idem realiter, set necessario distinguuntur.
Quod etiam patet ex alio, quia oportet quod terminus productionis quo productum terminatur sit non solum communicatus, set etiam productus. Si enim totum esset communicatum et nichil productum, nulla esset productio, ut dictum fuit supra; set si terminus productionis posset esse realiter idem cum principio productionis Filii, impossibile esset ipsum esse productum, quia existit in Patre, qui nichil habet productum; ergo impossibile est quod principium productionis et terminus idem sint realiter, set necessario distinguntur.