Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.29.3.1

Tertio queritur utrum Pater et Filius possint dici plures spiratores. Et uidetur quod non‚ quia sicut1 omnes Persone conueniunt in actu creandi, ita Pater et Filius in actu spirandi; set tres Persone non dicuntur tres creatores, set unus creator; ergo Pater et Filius non debent dici duo spiratores, set unus spirator.


  1. sicut … set unus spirator] cf. Thom., Super Sent., I, 11, 1, 4, arg. 2 (284); • • • cf. etiam Alex. Hal., S.th., I, n.493, arg. 1 (695a); • • • Bonau., Super Sent., I, 29, 2, 2, arg. 2 (515a); • • • Aeg. Rom., Ord., I, 11, princ. 2, 4, arg. 1 (67raB); • • • Henr. de Gand., Summa, 60, 6, arg. 2 (169vA) ↩︎

C.I.29.3.1

Tertio queritur utrum Pater et Filius possint dici plures Spiratores. Et uidetur quod non‚ quia sicut omnes Persone conueniunt in actu causandi, ita Pater et Filius in actu spirandi, set tres Persone non dicuntur tres creatores, set unus Creator; ergo Pater et Filius non debent dici duo Spiratores, set unus Spirator.