Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.2.10

Quidquid sit de conclusione, rationes iste non ualent. Quod enim dicitur primo, quod sicut se habet essentia ad essentiam, ita esse ad esse et simultas ad simultatem, uerum est quoad quantitatem perfectionis, set non quoad quantitatem durationis, sicut patet in homine et elephante. Excedit enim homo elephantem perfectione essentie et esse, set non duratione, unde et per hominem habent mensurari omnes species animalis, sicut per albedinem omnes species coloris, quoad quantitatem perfectionis naturalis, set quoad durationem non mensurantur species animalis per durationem ⟨hominis⟩ nec species coloris per durationem albedinis. Et idem dicendum est de euiternis. Nos aut querimus mensuram durationis quam importat euum. Ideo non ualet.

B.II.2.4.10

Hec autem ratio, licet sit probabilis, non tamen est necessaria, quia maior propositio potest probabiliter negari. Non est enim necesse quod illud quod est perfectius in gradu nature, et per hoc est mensura aliorum que sunt in imperfectiori gradu, quod tale sit perfectius in duratione uel quod eius duratio sit perfectior. Forte enim homo est perfectior in gradu nature quam sit celum, et tamen duratio celi est perfectior duratione hominis uel, ut loquamur sine calumpnia, homo est secundum gradum nature perfectior lapide, et tamen non est perfectior duratione, quia illud uidetur esse perfectius in duratione quod minus participat de opposito durationis et quod facilius resistit hiis que sunt contraria durationi; set illud quod secundum naturam suam plus durat est huiusmodi; ergo tale est perfectius in duratione. Constat autem quod lapis plus durat quam homo et plus resistit corrumpentibus, que tollunt durationem; quare etc.

C.II.2.5.10

Quicquid sit de conclusione, rationes tamen iste non ualent. Quod enim primo dicitur, quod sicut se habet essentia ad essentiam, ita esse ad esse et simultas ad simultatem, uerum est quoad quantitatem perfectionis, sed non quoad quantitatem durationis, sicut patet in homine et elephante. Excedit enim homo elephantem perfectione essentie et esse, sed non duratione, unde et per hominem habent mensurari omnes species animalis, sicut per albedinem omnes species coloris, quo ad quantitatem perfectionis naturalis, sed quo ad durationem non mensurantur species animalis per durationem hominis nec species coloris per durationem albedinis. Et idem dicendum est de euiternis. Nos autem querimus mensuram durationis quam importat euum. Ideo non ualet.