Display to small
Rotate your device or try a larger display
Set contra hoc potest sic argui: ille qui cognoscit rem quantum ad ea que sunt soli rei propria et essentialia habet de re perfectam et propriam cognitionem quid sit; set ex creaturis cognoscimus de Deo quedam que sunt ei propria et nulli alii conueniunt, sicut quod Deus est creator, omnipotens, infinitus, eternus et similia que nulli alii conueniunt (hec etiam, ut uidetur, dicunt ipsammet essentiam diuinam); ergo per creaturas potest cognosci de Deo quid sit in speciali.
Ad secundum sic proceditur et arguitur quod de Deo possimus cognoscere quid est, quia ille qui cognoscit rem aliquam quantum ad ea que sunt rei propria, habet de illa re perfectam et propriam cognitionem quid sit, set ex creaturis cognoscimus quedam de Deo que sunt ei propria et nulli alii conueniunt, sicut Deus est creator, omnipotens, infinitus, eternus et similia que nulli alii conueniunt; hec autem, ut uidetur, dicunt ipsammet essentiam diuinam; ergo per creaturas potest cognosci de Deo quid sit in speciali.