Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.2.16

Ad tertiam 1 dicendum quod entitas et bonitas in eodem differunt solum secundum rationem et non ex natura rei. Et cum dicitur quod formalis ratio obiecti presupponitur actui potentie, concedatur. Et ideo bene sequitur quod entitas et bonitas sunt in rebus ante operationem intellectus, set indifferentia omnino ex natura rei. Differunt autem per intellectum hoc modo: intellectus enim apprehendens entitatem alicuius rei, uidens quod est alteri conueniens, alteri uero disconueniens, ponit differentiam rationis inter entitatem rei et eius bonitatem seu conuenientiam, quia res est ens per comparationem ad omnem aliam rem, set non est conueniens uel bona per comparationem ad omnem aliam rem, set ad aliquam tantum, sicut calor in tali gradu est bonus et conueniens igni, non autem manui, est tamen ens respectu cuiuslibet.


  1. tertiam] cf. Dur., Super Sent., I, 2, 2 (132,141-144) ↩︎

C.I.2.2.10

Ad tertium dicendum quod entitas et bonitas in eodem differunt solum secundum rationem et non ex natura rei absolute. Et cum dicitur quod formalis ratio obiecti presupponitur actui potentie, concedatur. Et ideo bene sequitur quod entitas et bonitas sunt in rebus ante omnem operationem intellectus, set in differentia omnino ex natura rei. Differunt autem per intellectum hoc modo. Intellectus enim apprehendens entitatem alicuius rei et uidens quod est alteri conueniens, alteri uero disconueniens, ponit differentiam rationis inter entitatem rei et eius bonitatem siue conuenientiam, quia res est ens per comparationem ad omnem aliam rem, set non est conueniens uel bona per comparationem ad omnem aliam rem, set ad aliquam rem tantum, sicut calor in gradu tali est bonus et conueniens igni, non tamen manui. Est tamen ens respectu cuiuslibet et tota causa est quia denominatio boni sumitur ex pluribus tanquam respectiua.