Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.7.un.32

Tertius modus dicendi continet aliquo modo duos precedentes et in aliquo concordat. Ponit enim quod tam essentia quam relatio habent rationem principii in generando uel spirando. Ymaginantur enim tenentes hanc uiam quod cum Filius 1 secundum HILARIVM IV libro De Trinitate nichil habeat nisi natum, idest per generationem et natiuitatem acquisitum, habet autem essentiam et proprietatem relatiuam, ideo utrumque habet per generationem suam ex Patre, set differenter, quia unum habet tamquam communicatum et non productum, scilicet essentiam (que non est producta, set tantum communicata), aliud autem habet tamquam uere productum, scilicet proprietatem relatiuam, et utrumque requiritur ad ueram generationem. Sicut enim non esset uera generatio, si nichil produceretur, set totum supponeretur, quantumcumque illud communicaretur, ita non esset uera generatio, si totum produceretur et nichil communicaretur. Modo dicunt ISTI quod in generatione Filii essentia Patris habet rationem principii quantum ad id quod est ibi communicationis; set Paternitas habet rationem principii quantum ad id quod est ibi productionis.


  1. Filius … habeat nisi natum] Hilar., De Trin., IV, 10 (111,7-8) ↩︎

C.I.7.2.19

Secundus modus est quod tam essentia quam relatio habent rationem principii in generando et in spirando; ymaginantur enim tenentes hanc uiam quod cum Filius secundum HILARIVM II libro De Trinitate nichil habeat nisi natum, idest per generationem et natiuitatem acquisitum, habet autem essentiam et proprietatem relatiuam, ideo utrunque habet per generationem suam ex Patre, set differenter, quia unum habet tanquam communicatum et non productum, scilicet essentiam (que non est producta, set tantum communicata), aliud autem habet tanquam uere productum, scilicet proprietatem relatiuam, et utrunque requirit ad ueram generationem. Sicut enim non esset uera generatio si nichil produceretur, set supponeretur illud totum quantumcunque communicaretur, ita non esset uera generatio si totum produceretur et nichil communicaretur; modo dicunt isti quod in generatione Filii essentia Patris habet rationem principii quantum ad illud quod ibi est communicationis; set Paternitas habet rationem principii quantum ad illud quod ibi est productionis.