Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.1.18

Dicendum ad hoc quod maior propositio est uera si propria et essentialia uocentur illa que soli rei conueniunt et dicunt essentiam rei absolute et non habitudinem essentie ad extra; sola enim intrinseca proprie dicunt quid est res, nec sine eis potest dici quid rei. Et 1 ideo si illa que sunt Deo propria non dicunt essentiam diuinam absolute, set potius habitudinem essentie ad creaturas, per talia, quantumcumque sint propria, nescitur in speciali quid est Deus, set solum quid non est, si sint nomina a Deo remouentia imperfectiones creaturarum, ut esse infinitum, per quod remouetur a Deo limitatio que inuenitur in creaturis, uel esse eternum, per quod ab ipso remouetur possibilitas deficiendi, aut per talia scitur quod habitudo eius ad creaturas est eminentior quam habitudo causarum inferiorum ad suos effectus, ut cum dicitur creator uel omnipotens; nullam autem perfectionem absolutam que sit Deo propria nouimus de Deo ex creaturis; et ideo sequitur idem quod prius, scilicet quod per creaturas non possumus de Deo cognoscere quid sit in speciali.


  1. Et … sit in speciali] cf. Heru. Nat., Super Sent., I, 3, 1 (33aD-bC): "Et ulterius est sciendum quod nullam proprietatem absolutam Dei quae sit eius propria quantum ad id quod absolute dicit, novimus via rationis naturalis, licet sit ei propria quantum ad modum habendi, sicut esse substantiam, spiritum, iustum, sapientem, vel aliquid tale non est proprium Deo sicut proprium est homini esse risibilem, vel equo hinnibilem: sed quantum ad modum habendi novimus ea esse propria Dei, sicut esse summe vel supereminenter bonum et iustum et consimilia. Alia autem nobis nota quae important vel habitudinem, ut creator, omnipotens, quantum ad aliqua sunt ei propria, sicut patet in exemplis datis scilicet de omnipotente et creatore; quaedam autem communia, sicut potens, agens, causa et consimilia: ea autem quae dicunt remotionem imperfectionum, quaedam dicunt remotionem imperfectionis generaliter inventae in omni creatura, sicut immensum, aeternum et immortale, prout immortale importat qualitercunque immutabile et invariabile, et ista sunt propria Dei: quaedam dicunt autem remotionem imperfectionis convenientis determinatis creaturis, sicut incorporeum vel aliquid tale, et istud non est proprium eius: Sic ergo in absolutis perfectionibus via naturae nihil est nobis notum quod sit ei proprium nisi quantum ad modum habendi: in aliis autem novimus aliqua quae ipsi soli sunt propria. Cuius ratio est, quia cum Deum non nisi ex creaturis cognoscamus, nihil possumus ei attribuere nisi ea quae possunt innotescere ex creaturis. Et ideo non attribuimus ei aliquam perfectionem absolutam; quod autem in creatura reperitur non potest esse proprium Dei nisi quantum ad modum habendi: Et ideo non possumus viam naturae scire de Deo aliquam proprietatem absolutam, vel etiam relatam relatione quae est ad intra nisi quantum ad modum habendi. Scimus enim quod sibi soli convenit esse summe bonum: Ea autem quae important habitudinem ad creaturas, licet cognoscantur ex creaturis, non tamen cognoscimus esse in Deo tantum, quia videmus ea in creaturis, immo ex conditione creaturae videmus ae convenire Deo in quantum superat omnem creaturam: Sicut creare, saltem prout importat nihil praesupponere ex parte agentis et omnipotentis, et consimilia. Remotionem etiam imperfectionum convenire Deo licet cognoscamus ex creaturis, non tamen eam cognscimus esse in Deo, quia videamus eam in creaturis: immo ex hoc quod aliquam imperfectionem videmus consequi omne creatum: unde tale concludimus quod est dare aliquid a quo oportet removere talem imperfectionem quod sit aliud ab omni creatura, et ideo concludimus hoc soli sibi convenire: et idem posset concludi de modo habendi illa quae perfectionem important absolutam, unde ea quae soli Deo conveniunt et quantum ad perfectionem habitam simul et modum habendi, ita quod nullam habitudinem importet ad creaturam quae sit relatio ad intra sibe aliquid aliud via naturalis rationis, impossibile est scire: et haec quantum ad praesens de secundo sufficiat." ↩︎

C.I.3'.2.12

Ad rationes utriusque partis dicendum est. Ad primam concedendo quod maior propositio est uera, si propria uocentur illa que soli rei conueniunt positiue et dicunt essentiam rei absolute et non habitudinem rei ad extra. Sola enim intrinseca dicunt quid est res, nec sine eis potest dici quid rei. Et ideo si illa que sunt Deo propria non dicunt essentiam Dei absolute, set potius habitudinem essentie ad creaturas, per talia, quantumcunque sint propria, nescitur in speciali quid est Deus, set solum quid non est, si sint nomina remouentia a Deo imperfectionem creaturarum, ut esse infinitum, per quod a Deo remouetur limitatio que inuenitur in creaturis, uel esse eternum, per quod remouetur ab ipso possibilitas deficiendi; aut per talia scitur quod habitudo eius ad creaturas est eminentior quam habitudo creaturatum ad suos effectus, ut cum dicitur creator uel omnipotens summe bonus, summe sciens. Nullam autem perfectionem absolutam que sit Deo propria nouimus de Deo ex creaturis. Et ideo sequitur idem quod prius, scilicet quod per creaturas non possumus de Deo cognoscere quid sit in speciali.