Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.1.8

Set hic opponunt aliqui sic: Sicut intellectus est uerus uel falsus in intelligendo, sic appetitus est bonus uel malus in appetendo; set intellectus apprehendens unum eorum que in re coniuncta sunt, non apprehendendo alterum, non est falsus, nisi apprehenderet unum esse sine altero (tunc enim esset falsus diuidendo composita); ergo similiter appetitus rationalis uel intellectualis appetens rem aliquam de se bonam, non appetendo eam cum sua circumstantia, puta appetens finem, scilicet beatitudinem non appetendo ea que sunt ad finem, scilicet merita uel aliquid tale, non propter hoc est malus, nisi appeteret habere finem excludendo ea que sunt ad finem. Set secundum positionem predictam angelus non appetiit beatitudinem absque meritis exclusiue, ita ut uellet habere beatitudinem et uellet non habere merita, quia, cum uoluntas non feratur nisi in cognitum, oportuisset quod angelus extimasset hoc fuisse possibile, et tunc fuisset error in cognitione angeli antequam peccasset, quod falsum est . Appetiit igitur habere beatitudinem absque meritis non exclusiue, set non appetendo merita uel considerando de meritis; set in hoc non uidetur esse aliqua culpa, ut dictum est; quare etc.

B.II.5.1.7

Set contra hoc opponitur sic: Sicut intellectus est uerus uel falsus in intelligendo, sic appetitus est bonus uel malus in appetendo; set intellectus apprehendens unum eorum que in re coniuncta sunt, non apprehendendo alterum, non est falsus, nisi apprehenderet unum esse sine altero (tunc enim esset falsus diuidendo composita); ergo similiter appetitus rationalis uel intellectualis appetens rem aliquam de se bonam, non appetendo eam cum sua circumstantia, puta appetens finem, scilicet beatitudinem non appetendo ea que sunt ad finem, scilicet merita uel aliquid tale, non propter hoc est malus, nisi appeteret habere finem excludendo ea que sunt ad finem. Set secundum positionem predictam angelus non appetiit beatitudinem absque meritis exclusiue, quasi uellet habere beatitudinem et uellet non habere merita, quia, cum uoluntas non feratur nisi in cognitum, oportuisset quod angelus extimasset illud fuisse possibile, et tunc fuisset error in cognitione angeli antequam peccasset, quod negatur. Appetiit ergo habere beatitudinem absque meritis non excludendo ea, set nichil considerando de eis et per consequens nichil de eis uolendo; in hoc autem non uidetur esse aliqua culpa, ut dictum est; quare etc.

C.II.5.1.6

Set contra hoc opponitur sic: Sicut intellectus est uerus uel falsus in intelligendo, sic appetitus est bonus uel malus in appetendo; set intellectus apprehendens unum eorum que in re coniuncta sunt, non apprehendendo alterum, non est falsus, nisi iudicaret unum esse sine altero (tunc enim esset falsus dicendo composita non esse composita, set diuisa); ergo similiter appetitus rationalis uel intellectualis appetens rem aliquam de se bonam, non appetendo eam cum sua circumstantia, puta appetens finem, scilicet beatitudinem, non appetendo ea que sunt ad finem, scilicet merita uel aliquid tale, non propter hoc est malus, nisi appeteret habere finem excludendo ea que sunt ad finem. Set secundum positionem predictam angelus non appetit beatitudinem predictam absque meritis exclusiue, ita quod uellet habere beatitudinem et uellet non habere merita, quia, cum uoluntas non feratur nisi in cognitum, oportuisset quod angelus existimasset illud fuisse possibile, et tunc fuisset error in cognitione angeli antequam pecasset, quod negatur a multis. Appetit ergo beatitudinem absque meritis non excludendo ea, set nihil considerando de eis et per consequens nihil de his uolendo, in hoc autem non uidetur esse aliqua culpa, ut dictum est; quare etc.