Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.II.1.1.11

Responsio. Questio ista potest habere duplicem intellectum, secundum1 quod li ‘ab eterno’ potest duo determinare, scilicet hoc quod est ‘potuit’ uel hoc quod est ‘creare’. Primo modo queritur de possibilitate creationis absolute. Est enim sensus: Vtrum Deus potuerit ab eterno creare, idest utrum ab eterno habuit potentiam creandi aliquid. Et cum constet quod Deus habuit ab eterno potentiam ad omne quod est possibile (nulla enim potentia aduenit ei ex tempore), ideo hoc modo queritur de possibilitate creationis absolute. Set secundo modo queritur de possibilitate creationis non absolute, set respectu eternitatis, an scilicet actus creandi potuerit esse ab eterno. Et in utroque sensu deducetur questio.


  1. secundum … quod est creare] cf. ps.-Henr. de Gand., Quaest., 4 (56,698-705) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 1, 2, 3 (12b): «Ab eterno potuit secundum, quod ly ab eterno determinat hoc uerbum, potuit; sed non potuit exire in actum ab eterno, prout ly ab eterno determinat ipsum actum. Nec tamen hoc fuit ex eius impotentia, sed ex natura effectus repugnante» ↩︎

C.II.1.2.12

Responsio. Questio ista habere potest duplicem sensum, secundum quod ly ‘ab eterno’ potest duo determinare, scilicet hoc quod est ‘potuit’ uel hoc quod est ‘creare’. Primo modo queritur de possibilitate creationis absolute. Est enim sensus: Vtrum Deus potuit ab eterno creare, id est utrum ab eterno habuerit potentiam creandi aliquid. Et cum constet quod Deus habuerit ab eterno potentiam ad omne quod est possibile (nulla enim potentia aduenit ei ex tempore), ideo hoc modo non queritur de possibilitate creationis absolute, de qua in precedente questione dictum est. Sed secundo modo queritur de possibilitate creationis non absolute, sed respectu eternitatis, an scilicet actus creandi potuit esse ab eterno.