Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.1.6

In causis finitis in quibus non est circulatio est dare primam; set cause efficientes per se ordinate finite sunt nec inter eas est circulatio; ergo inter causas efficientes est dare primam; hanc dicimus Deum; quare etc. Maior de se patet; sola enim circulatio impedit ubi sunt aliqua finita quod non sit inter ea dare primum, sicut si A esset a B et B esset a C et C esset a D et rursus D esset ab A, non esset signare primum 1 sicut nec in circulo. Minor probatur quantum ad utrumque membrum, et primo quod inter causas efficientes per se ordinatas non sit circulatio, quia cause efficientes per se ordinate se habent ut effectus et causa; semper enim posterius est effectus prioris et ab eo dependet ut a causa. Si ergo esset circulatio, aliqua causa esset ab effectu immediate et idem a se ipso mediate; quorum utrumque est impossibile. Ergo inter causas non est circulatio.


  1. primum … nec in circulo] cf. Auct. Ar., 2, 223 (158,62) ↩︎

C.I.3'.1.6

Secunda est uia causalitatis, circa quam primo probatur quod inter causas efficientes per se ordinatas est dare primam uel supremam; et secundo probabitur quod primum efficiens est primum ens simpliciter, et sic est Deus. Primum patet sic: in causis finitis in quibus non est circulatio, necesse est dare primam causam; set cause efficientes per se ordinate finite sunt nec in eis potest esse circulatio; ergo inter causas efficientes per se ordinatas necesse est dare primam. Maior patet; sola enim circulatio impedit ubi sunt aliqua finita quod non sit inter ea dare primum, sicut si factum esset A a B et B esset a C et C esset a D et rursus D esset ab A, non esset signare primum sicut nec in circulo. Minor probatur quantum ad utrunque membrum. Et primo quod inter causas efficientes per se ordinatas non sit circulatio, quia cause efficientes per se ordinate se habent ut effectus et causa; semper enim posterius est effectus prioris et ab eo dependet ut a causa. In hoc enim consistit talis ordo quod unum est ab alio effectiue et illud ab alio et sic semper. Si ergo esset aliqua circulatio, causa esset ab effectu et idem a seipso mediate; quorum utrunque est impossibile. Ergo inter causas non est circulatio.