Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.II.5.1.11

Quantum ad secundum, scilicet an angelus appetierit equalitatem Dei, dicitur communiter quod sic, set illa1 equalitas exponitur tripliciter. Primo quod angelus appetiit proprie equalitatem cum Deo, ita scilicet quod esset tante excellentie in potentia et scientia sicut Deus. Secundo exponitur quod proprie hoc non appetiit, set indirecte, quia appetiit Deo non subesse et in hoc quodammodo appetiit ei equari, sicut econtrario ille qui est subiectus non dicitur equari ei cui subicitur. Tertio exponitur quod appetiit equalitatem diuinam non aliquo dictorum modorum, set solum secundum quid et interpretatiue, ut postea exponetur.


  1. illa … ut postea exponetur] cf. Thom., Super Sent., II, 5, 1, 2, sol. (146‑147) • • • Herv. Nat., Super Sent., II, 5, 1, 3 (217aC): «Quantum ad tertium est sciendum quod est est triplex opinio. Prima est quod proprie equalitatem diuinam diabolus appetierit ita quod appetiit esse tante excellentie, sicut Deus. Secunda est quod hoc proprie non appetiit, sed appetiit non subesse Deo; et in hoc quodammodo appetiit equalitatem diuinam. Tertia est quod neutrum istorum appetiit. Sed dicitur appetiisse equalitatem diuinam secundum quid et similitudinarie in quantum quandam excellentiam appetiit, quecumque fuerit illa. Puta beatitudinem uel prelationem super alios, non recurrendo ad Deum appetendo eam, ex cuius misericordia et gratia obtineret. Sed attendendo ad dignitatem naturalium suorum, non quidem quod ipse iudicaret se illud posse habere non ex gratia. Quia hoc fuisset errare. Sed quia attendens ad dignitatem nature sue, et ad illam exellentiam quam patebat, actualiter non attendit ad misericordiam et gratiam Dei, cui se humiliaret» • • • cf. etiam Ioh. Paris., Super Sent., II, 5, 3 (89,8-90,29) ↩︎

C.II.5.1.10

Quantum ad secundum scilicet an angelus appetiit equalitatem Dei, dicitur communiter quod sic, Set illa equalitas exponitur tripliciter. Primo quod angelus appetiit proprie equalitatem cum Deo, ita scilicet quod esset tante excellentie in potentia et scientia sicut Deus. Secundo exponitur quod proprie hoc non appetiit, set indirecte, quia appetiit Deo non subesse, et in hoc quodammodo appetiit ei equari, sicut econtrario ille qui est subditus alicui, non dicitur equari illi cui subiicitur. Tertio exponitur quod appetit equalitatem diuinam non aliquo dictorum modorum, set solum secundum quid et interpretatiue, ut postea exponetur.