Display to small
Rotate your device or try a larger display
Responsio. In equalitate et similitudine sunt tria consideranda: fundamentum relationis, quod est quantitas uel qualitas, extrema relationis, que dicuntur equalia aut similia, et ipsam habitudinem relatiuam equalitatis aut similitudinis. Nomen autem ‘equalitatis’ aut ‘similitudinis’ non significat primum, scilicet fundamentum: sic enim similitudo significaret albedinem, que est eius fundamentum inter duos albos, quod nullus diceret; mutaretur enim eius significatum, cum mutetur frequenter similitudinis fundamentum; sunt enim aliqui similes in nigredine sicut alii in albedine. Nec significat extrema relata, ut de se patet. Ergo nomen ‘equalitatis’ directe significat tertium, scilicet ipsam habitudinem relatiuam. Alia tamen duo dat intelligere non sicut significata, set sicut habentia habitudinem ad principale significatum.
Responsio. In equaliate et similitudine tria sunt consideranda: fundamentum relationis, quod est quantitas uel qualitas, extrema relationis, que dicuntur ‘equalia’ aut ‘similia’, et ipsa habitudo relatiua equalitatis aut similitudinis. Nomen autem ‘equalitatis’ aut ‘similitudinis’ non significat primum, scilicet fundamentum; sic enim significaret similitudo albedinem, que est eius fundamentum inter duos albos, quod nullus diceret; mutaretur enim eius significatum cum mutetur frequenter similitudinis fundamentum; sunt enim aliqui similes in nigredine sicut alii sunt similes in albedine. Nec significat extrema relata, ut de se patet. Ergo nomen ‘equalitatis’ directe significat tertium, scilicet ipsam habitudinem relatiuam. Alia tamen duo dat intelligere non sicut significata, set sicut habentia habitudinem ad principale significatum.