Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.1.51

Tertio 1 probant quod tale lumen non euacuat fidem, set stat cum ea, quia si tale lumen non posset stare cum fide, istud esset maxime propter oppositionem que uidetur esse inter enigma fidei et claritatem illius luminis; set istud non impedit, quia licet 2 contraria 3 non compatiantur se in suis excellentiis, tamen, ut dicunt, compatiuntur se in esse remisso. Nunc est ita quod obscuritas fidei et claritas glorie opponuntur sicut contraria in suis excellentiis, set obscuritas fidei et claritas illius luminis medii opponuntur tamquam contraria in esse remisso, quia claritas illius luminis non est perfecta claritas nec obscuritas fideiest perfecta obscuritas; et ideo licet lumen glorie euacuet fidem, tamen illud lumen medium non euacuat ipsam. Aliud 4 exemplum eiusdem est de aere, qui de nocte est simpliciter tenebrosus, in meridie simpliciter illuminatus, set in aurora est partim tenebrosus et partim illuminatus; nec tenebrositas totaliter expellitur usque ad meridiem, quando claritas perficitur. Sic fides est quasi tenebra, gloria quasi lumen meridianum, quod totaliter expellit tenebram fidei, set lux medium est quasi lumen aurore, quod stat cum tenebra fidei nec expellitur per lucem meridianam glorie, set potius perficitur.


  1. Tertio … claritatem illius luminis] cf. Henr. de Gand., Summa, 13, 7 (96rO-P): «Ad hoc consuetum est dici, quod fides est cognitio non apparentium. Secundum Apostolum Hebrae. xi. et ita absentium: et habita quasi per auditum assentiendo testimonio alieno, quid vide tur idoneum vt ei credatur. Intellectus autem siue scientia (quae in proposito pro eodem accipimus) est praesentium: et eorum quae praesto sunt sensibus intellectus, quibus homo non assentit propter testimonium alterius, sed propter testimonium proprii intellectus de ipsa veritate agnita. Quare cum ratio propria alicuius obiecti deficit, deficit necessario et actus circa ipsum. Quandocunque ergo aliquid incipit esse praesens vel apparens: obiectum fidei esse non potest: neque fides de illo. Cuiuscunque autem est intellectus vel scientia inquantum huiusmodi: ipsum praesens est et apparens siue praesto intellectui. cuiuscumque ergo est intellectus vel scientia, eiusdem non potest esse fides. apud eundem dico. Apud autem diuersos: hoc nullum est inconveniens. Et hic distiguunt de credibiii. Quod est quoddam craedibile simpliciter et absolutum, quod excedit omnem facultatem humani intellectus in statu viae: sicut deum esse trinum et vnum et huiusmodi, quare cum de talibus necesse est hominem habere fidem: nec potest euacuari in statu viae: dicunt quod talia in vita ista numquam possunt esse scita vel intellecta: sed solum sunt credita, contra illa quae determinata sunt in praecedente quasi et solum intellecta in futuro: ita quod de eis numquam simul possunt esse fides et intellectus. Aliud vero est credibile non simpliciter et absolute, sed alicui: quod facultatem naturalem intellectus non omnium hominum excedit, sed aliquorum solum: sicut deum esse vnum aut incorporeum et caetera huiusmodi, quae secundum modum dicendi quo prius alius potest scire veridica ratione et intellectu naturali, sed non vnus et idem: quia cum incipit ea scire, cognitio fidei omnino euacuatur circa eadem. Dictum istorum in primo fundamento de differentia inter fidem et intellectum deficit: quia non faciunt vlterius distinctionem inter cognitionem per visum et per intellectum: sed sumunt intellectum pro visu. Verum est enim secundum quod dicit Augustinus De Videndo Deum. Quod illa quae creduntur absentia sunt: sed eis alterius idoneo testimonio assentitur. Illa autem proprie dicuntur videri: quae praesto sunt vel animi vel corporis sensibus: quibus intellectus proprio testimonio assentit propter euidentiam veritatis ex natura ipsius rei, vel rationis. Sed distinguendo notitiam visionis proprie sumptae a notitia intellectus vel scientiae: proprie dicitur esse notitia visionis quando res est praesto videnti per seipsam: sicut visui corporali praesto sunt in lumine visibilia corporalia, et intellectui angelico et humano in gloria praesto sunt ea quae vident in verbo et luce increata. Proprie autem dicitur notitia intellelectus: quando res est praesto intelligenti vel scienti per speciem solum suam vel alienam. sicut geome tra habet intellectum et scientiam sigurarum corporalium ad absentiam earum secundum rem per veridicam rationem quam habet de eis adminiculo specierum suarum apud animam. secundum quod triplex ista cognitio, fide, visu, intellectu, distincta est in principio quaestionis praecedentis in notitia eclipsis solis. De cognitione autem visionis, quia ipsa propter rei praesentiam claram in seipsa, nullam in se patitur obscuritatem, sed est omnino clara et perfecta, certe verum est quod dicunt, quod non potest esse simul de eodem et apud eundem scientia vel intellectus cum fide: quia talis notitia intellectus quae proprie visio appellatur non potest haberi in praesenti de illo circa quod non potest in praesenti fides euacuari: vt secundum illud quod est credibile simpliciter et absolute fiat intelligibile visu: quia talis notitia quandocumque aduenit fidem euacuat, vel quo ad habitum vt in beatis, vel quo ad actum, vt in raptis: quia res visa inquantum huiusmodi statim amittit rationem credibilis: sicut dicunt, et bene. Et de tali modo intellectus non intelligo determinasse quod in praesenti credibile possit fieri quocumque lumine spiritali homini intelligibile, vt statim dicetur.» ↩︎

  2. licet … in esse remisso] cf. Henr. de Gand., Summa, 13, 7 (97vZ): «Ad secundum: quod scientia et opinio non stant simul: ergo neque fides et intellectus: Dicendum quod quantum est ex parte notitiae obscurae in opinione et fide, respectu notitiae clarae in scientia et intellectu, bene teneret similitudo et procederet ratio. Sed aliud est quod reformat pactum: propter quod non tenet similitudo neque procedit ratio. quoniam quod scitur vel intelligitur cognoscitur quia impossibile est aliter se habere, quod autem opinatur quis, inquantum huiusmodiae, stimat posse aliter se habere, quod autem creditur et fide tenetur, propter fidei certitudinem, quantumcunque sit obscura notitia, tenetur quia impossibile sit aliter se habere. Opponuntur ergo scientia et opinio: non solum sicut contraria: quae possunt habere medium, scilicet vt obscurum et clarum: sed si cut contradictoria inter quae non est medium scilicet vt possibile aliter se habere, et non possibile aliter se habere. Non sic autem fides et scientia: sed solum sicut obscurum et clarum: et ita vt contraria inter quae cadit medium. Licet ergo scientia et opinio non possunt simul stare in eodem circa idem: quia non possunt concurrere in medio aliquo propter contradictionem quam habent: fides tamen et intellectus quia solum habent inter se contrarietatem quae in vnum medium potest concurrere: bene citra suas excellentias in terminis, possunt simul stare, vt patet ex determinatis. Et sic scientia et opinio possent simul stare non impediente eorum contrarietate: si non im pediret contradictio quam important.»; • • • Heru. Nat., Super Sent., Prol. 1, (89,229-231) ↩︎

  3. licet contraria  … non euacuat ipsam] cf. Henr. de Gand., Summa, 13, 7 (96vS-T): «Quod intelligimus sine obscuritate capiamus, quod non intelligimus sine dubitatione credamus. A fundamento fidei non recedamus, vt ad culmen perfectionis veniamus. Possumus ergo exponere illud. Quia etsi is qui foris est et caetera. vt dicamus rationale nostrum foris esse quo ad id quod fide cognoscit ex speculo et aenigmate creaturae. Intus vero esse quo ad id quod intellectu capit ex clara veritate, quantum enim crescit et augetur intellectus, tantum decrescit et euacuatur fides: quousque tranfferamur ad apertam visionem in qua euacuabitur omni no quod ex parte fidei est: et perficietur quod est ex parte intellectus. vt sic in charitate radicati et fundati, tandem possimus comprehendere cum omnibus sanctis: quae sit logitudo, latitudo, altitudo & profundum: et cognoscere supeminentem scientiae claritatem Christi, et impleri in omnem plenitudinem dei: vt dicitur Ephe. iii. Super quo dicit Augu. ii. parte super Ioan. ser. xli. Isto modo docebit nos spiritus omnem veritatem: cum magis magisque diffundat in cordibus nostris charitatem. Quemadmodum igitur contraria cum sint in medio citra sua extrema et terminos suae excellentiae simul sunt: et sese compatiuntur: et continue ad augmentum vnius sequitur detrimentum alterius: quousque vno perfecto in termino alterum omnino corrumpatur: ita fides et intellectus sese insimul compatiuntur in eodem et circa idem: quousque intellectus visione perficiatur: et fides omnino euacuetur. Aliter enim necesse esset omnino negare aliquem intellectum posse esse in vita ista de eis quae sunt fidei et sacrae scripturae. Quoniam fides in statu vitae huius deficere omnino non potest: quoniam est regula & fundamentum intellectus,: viam ei praeparans quousque visio adueniat. Vnde fides respectu intellectus huius vitae potius habet similitudinem fundamenti ad aedificium quam lactis ad cibum. Quoniam cum puer solidum cibum attingit, lac despicit: sed cum aedificium surgit fundamentum non dimittit. Et sic intellectus vitae huius nunquam fidem euacuat: sed semper in fundamento suo habet: quia propter debilitatem nostri intellectus in vita ista sine fidei temperamento tam ardua capere non posset: sicut ea capiunt intellectus angelorum et beato rum. secundum quod dicit Augustinus super Ioan. parte. ii. ser. xliiii. Proprie non convenit rei huic similitudo materni lactis & solidi cibi, sed potius fundamenti: quia et puer quando ablactatur vt ab alimentis infantiae iam recedit, inter solidos cibos non repetit vbera quae suggebat. Christus autem crucifixus et lac suggentibus est, et cibus proficientibus. Fundamenti vero ideo apertior est similitudo: quia vt perficiatur quid struitur, additur aedificium, non subtrahitur fundamentum. Propter quod alloquens eos qui si bi perfecti videbantur, cum seipsum imperfectum dixisset: ait. Quotquot ergo perfecti sumus: hoc ipsum sentiamus: et si aliquod aliter sapitis: hoc quoque deus ipse reuelabit. veruntamen ad id in quo peruenimus in eo ambulemus. Si quid ergo intellexeris quod non sit contra regulam catholicae fidei, ad quam velut ad viam quae te ducit ad patriam paruenisti: & sic intellexeris vt in eo dubitare omnino non debeas: adde aedi ficium: noli tamen relinquere fundamentum.» ↩︎

  4. Aliud … est de aere] cf. Henr. de Gand., Summa, 13, 7 (96rR-vR) ↩︎

C.I.P.2.10

Tertio probant quod tale lumen non euacuat fidem, set stat cum ea, quia si tale lumen non posset stare cum fide, istud esset maxime propter oppositionem que uidetur esse inter enigma fidei et claritatem illius luminis; set illud non impedit, quia contraria, licet non compatiantur se in suis excellentiis, tamen, ut dicunt, compatiuntur se in esse remisso. Nunc ita est quod obscuritas fidei et claritas glorie opponuntur sicut contraria in suis excellentiis, set obscuritas fidei et claritas illius luminis medii opponuntur sicut contraria in esse remisso, quia claritas illius luminis non est perfecta claritas nec obscuritas fidei est perfecta obscuritas; et ideo licet lumen glorie euacuet sidem, tamen illud lumen medium non euacuat ipsam. Exemplum est autem eiusdem de aere, qui de nocte est simpliciter tenebrosus et meridie simpliciter illuminatus, set in aurora est partim illluminatus et partim tenebrosus; nec tenebrositas totaliter expellitur usque ad meridiem, quando claritas perficitur. Sic fides est quasi tenebre, gloria quasi lumen meridianum quod totaliter expellit tenebras fidei, set lumen medium est quasi lumen aurore quod stat cum tenebris fidei, nec expellitur per lucem meridianam glorie, set potius perficitur.