Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundo apparet quare quodlibet suppositum diuinum habens perfecte diuinam naturam non potest in omnes istos actus, licet sola essentia diuina sit totale et sufficiens principium horum actuum. Causa enim est, quia essentia diuina fecunda est ad hos actus ordine quodam. Et quia non potest esse in secunda Persona, nisi expleta fecunditate prima, per quam expletionem ipsamet secunda Persona producitur, nec potest esse in tertia, nisi expleta secunda fecunditate, ideo in secunda Persona solum est principium secundi actus, qui est spirare, in tertia autem non est principium alicuius actus, nisi transeuntis in materiam exteriorem, ut est creare. Non sic autem est in generatione creaturarum uniuoca, quia ibi communicatur alia natura secundum numerum habens similem uirtutem secundum speciem nulla fecunditate eius expleta. Et ideo potest in omnes actus speciei debitos in quocumque supposito sit. Hec est ymaginatio opinionis.
Secundo apparet quare quodlibet diuinum suppositum habens perfecte diuinam naturam non potest in omnes actus istos, licet sola essentia diuina sit totale et sufficiens principium horum actuum. Causa enim eius est quia essentia diuina secunda est ad hos actus ordine quodam. Et quia non potest esse in secunda Persona nisi completa fecunditate prima per quam expletionem ipsamet secunda Persona producitur, nec potest esse in tertia nisi completa fecunditate secunda, ideo in secunda Persona solum est principium secundi actus, qui est spirare; in tertia autem non est principium alicuius actus nisi transeuntis in materiam exteriorem, ut est creare, non sic autem est in generatione ratione creaturarum uniuoca, quia ibi communicatur alia natura secundum numerum habens similem uirtutem secundum speciem nulla fecunditate expleta. Et ideo potest in omnes actus speciei debitos in quocunque supposito sit. Hec est ymaginatio opinionis.