Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.29.1.9

Cui autem competat per prius ratio principii et potentie, sciendum est quod principium potest dupliciter accipi: uno modo pro eo quod est ratio productiua, alio modo pro actuali habitudine uel relatione producentis ad productum. Si primo modo accipiatur principium, sic dicendum quod per prius competit principio et potentie creandi. Cuius ratio est quia ibi per prius inuenitur ratio potentie et principii productiui, ubi per potentiam uel principium producitur simpliciter aliud uel alterum. Quod patet ex duobus, scilicet ex eo quod simpliciter1 precedit secundum quid, et ex eo quod tam potentia quam principium productiuum dicitur ad aliud, ut2 patet ex diffinitionibus eorum; set in productione creaturarum a Deo producitur simpliciter aliud per potentiam seu principium creandi, ut de se patet, in productione uero Persone a Persona non producitur simpliciter aliud per potentiam seu principium generandi uel spirandi; ergo principium et potentia per prius dicuntur de principio et potentia creandi respectu creaturarum quam de principio uel potentia generandi uel spirandi respectu diuinorum.


  1. simpliciter precedit secundum quid] cf. Thom., In Metaph., VII, 1, 1248 (316a) ↩︎

  2. ut ... ex diffinitionibus eorum] cf. Thom., In Metaph., V, 14, 955-956 (256a-b) ↩︎

C.I.29.1.9

Cui autem competat ratio principii et potentie per prius, puto quod principio, et potentie creandi. Cuius ratio est quia ibi per prius inuenitur ratio potentie et principii productiui ubi producitur per potentiam uel principium simpliciter aliud uel alterum; ibi uero inuenitur per posterius ubi producitur secundum quid aliud uel alterum. Quod patet ex duobus, scilicet ex eo quod ‘simpliciter’ precedit ‘secundum quid’, et ex eo quod tam ‘potentia’ quam ‘principium’ productiuum dicitur ad aliud, ut patet ex diffinitionibus eorum; set in productione creaturarum a Deo producitur simpliciter aliud per potentiam seu principium creandi, ut de se patet, in productione uero Persone a Persona non producitur simpliciter aliud per principium seu potentiam generandi uel spirandi; ergo principium et potentia per prius dicuntur de principio et potentia creandi respectu creaturarum quam de principio et potentia generandi uel spirandi respectu diuinorum.