Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quantum ad primum sciendum quod innascibile seu ingenitum non important formaliter aliquid positiuum. Quod patet, quia illud esset absolutum uel relatum. Non absolutum, quia absoluta conueniunt omnibus Personis; ingenitum autem non conuenit Filio; ergo non dicit aliquid positiuum absolutum. Item nec relatum, quia omnis relatio diuina realis est relatio principii uel principiati; set ingenitum non est relatio principii, tum quia secundum unam acceptionem conuenit Spiritui Sancto, qui non est alicuius Persone principium, tum quia si non esset nec esse posset nisi unum tantum, illud esset ingenitum et tamen non esset principium; nec est relatio principiati, quia conuenit Patri, cui tamen non conuenit esse principiatum; ergo ingenitum non dicit formaliter aliquid positiuum absolutum uel relatum. Item nec dicit puram negationem, quia pura negatio potest competere enti et non-enti, sicut non-lapis et non-homo potest dici de asino uel chimera; set esse ingenitum non potest competere nisi enti; ergo non dicit puram negationem. Relinquitur1 ergo quod formaliter importet solam priuationem eius quod formaliter importatur per genitum, sicut incorruptibile importat formaliter solam priuationem eius quod formaliter importatur per corruptibile. Dico autem formaliter, quia ratione denominationis importat quasi materialiter subiectum uel suppositum cui conuenit talis priuatio. Qualiter2 autem nomen priuatiuum possit esse in diuinis, cum priuatio3 sit remotio alicuius a subiecto apto nato, (nichil autem aptum natum est esse in diuinis quod ab ipsis possit remoueri), aduertendum est quod, sicut4 dicitur V Metaphisice
, aliquid5 dicitur priuatum tripliciter: uno modo quando caret aliquo quod natum est habere secundum suam speciem propter deffectum aliquem incidentem, sicut homo cecus dicitur priuatus uisu et hoc modo proprie accipitur priuatio, nec reperitur in diuinis, sicut6 ratio allegata tangit. Secundo modo dicitur aliquid priuatum, quia caret aliquo quod natum est haberi non quidem ab ipso nec ab aliquo sue speciei, set ab aliquo sui generis, et sic talpa dicitur priuari uisu, quia licet secundum suam speciem non sit nata habere uisum, sub genere tamen animalis multa sunt quibus competit uisum habere. Tertio modo dicitur aliquid priuatum, quia caret aliquo quod natum est haberi non ab aliquo sue speciei nec sui generis propinqui, set ab aliquo generis remoti, et sic planta dicitur priuari uisu. Et7 hoc tertio modo non est aliquid priuatiuum in diuinis, set solum secundo modo, quia esse genitum natum est haberi et habetur ab aliquo suppositorum diuinorum, scilicet a Filio, quo tamen caret Pater. Et sic patet primum.
-
Relinquitur … conuenit talis priuatio] cf. Heru. Nat., Super Sent., I, 28, 1, resp. (123aB-C) ↩︎
-
Qualiter … esse in diuinis] cf. C, I, 13, 3, 4-7 (49rb-va) ↩︎
-
priuatio … alicuius a subiecto] cf. Auct. Ar., 1, 94 (122,45); ex Arist., Metaph., IV, 2, 1004a15-16 ↩︎
-
sicut … dicitur V Metaphisice] Arist., Metaph., V, 22, 1022b22-31; • • • Thom., In Metaph., V, 20, 1070-1071 (278a-b) ↩︎
-
aliquid … dicitur priuari uisu] cf. Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 1, 1, resp. (149vaK-L); • • • cf. etiam Thom., Super Sent., I, 28, 1, ad 2 (674); S.th., I, 33, 4, ad 2; In Metaph., V, 20, 1071 (278b); • • • Henr. de Gand., Summa, 57, 1, ad 3 (118vT); • • • Duns Scot., Ord., I, 28, 1, resp. (112,6-14) ↩︎
-
sicut ratio allegata tangit] cf. supra, uu. 48-49 ↩︎
-
Et … tamen caret Pater] cf. Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 1, 1, resp. (149vaL-M) ↩︎
Quantum ad primum sciendum est quod ‘innascibile’ seu ‘ingenitum’ non important formaliter aliquid positiuum. Quod patet, quia illud esset absolutum uel relatum; non absolutum, quia absoluta conueniunt omnibus Personis; ‘ingenitum’ autem non conuenit Filio; ergo non dicit aliquid positiuumn absolutum. Item nec relatiuum, quia omnis relatio diuina realis est relatio principii uel principiati; set ‘ingenitum’ non est relatio principii, tum quia secundum unam acceptionem conuenit Spiritui Sancto, qui non est alicuius Persone principium, tum quia si non esset nec esse posset nisi unum tantum suppositum absolutum, illud esset ingenitum et non esset principium; nec est relatio principiati, quia conuenit Patri, cui non conuenit esse principiatum; ergo ‘ingenitum’ non dicit formaliter aliquid positiuum absolutum uel relatiuum. Item nec dicit puram negationem, quia pura negatio potest competere enti et non-enti, sicut ‘non-lapis’ uel ‘non-homo’ potest dici de asino et chimera; set esse ingenitum non potest competere nisi enti; ergo non dicit puram negationem. Relinquitur ergo quod formaliter importat solam priuationem eius quod formaliter importatur per genitum, sicut ‘incorruptibile’ importat formaliter solam priuationem eius quod formaliter importatur per ‘corruptibile’. Dico autem ‘formaliter’, quia ratione denominationis importat quasi materialiter subiectum uel suppositum cui conuenit talis priuatio. Qualiter autem nomen priuatiuum possit esse in diuinis, dictum est supra distinctione 13a questione 3a. Et sic patet primum.