Display to small
Rotate your device or try a larger display
Primum patet 1 supponendo significatum uocabuli, scilicet quod Deus nominat illud quod primum et perfectissimum est in entibus. Tunc arguitur primo sic ex creaturarum connexione: quecumque habent inter se essentialem ordinem secundum gradum nature ordinatur sub aliquo primo et supremo in illa natura; set quecumque sunt uel esse possunt habent necessario per se et essentialem ordinem secundum gradum nature; ergo quecumque sunt uel esse possunt ordinantur sub aliquo uno et supremo in tota natura, et illud dicimus Deum.
-
patet … ex creaturarum connexione] cf. Thom., S.th., I, 11, 3, resp. (tertio); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 2, 1, 1, resp. (28b): «Tertia talis. Omnes creature aliquam habent connexionem: quia partes sunt vnius mundi. connexionem autem diuersorum oportet reducere ad aliquid vnum. oportet ergo connexionis creaturarum esse vnum primum principium tantum. Et haec ratio trahi potest ex verbis philosophi. xii. metaphy. circa finem: vbi loquens contra illos qui ponebant plura principia non connexa: dicit quod inconnexam vniuersi substantiam faciunt. Et ex verbis Platonis dicentis in Thymeo: quod mundus est vnus. quia iuxta vnum exemplar formatus est.» ↩︎
Primum patet dupliciter: primo ex creaturarum ordine sic: quicunque ordinem habent essentialem secundum gradum specificum nature ordinantur sub uno secundum speciem quod est supremum et perfectissimum in illo ordine; set quecunque species substantiarum sunt uel esse possunt habent inter se ordinem essentialem secundum gradus specificos nature; ergo omnes species substantie que sunt et esse non possunt ordinantur sub uno secundum speciem quod est supremum et perfectissimum inter omnes substantias et per consequens est perfectissimum simpliciter, et hoc uocamus Deum; ergo non est nisi unus Deus, saltem secundum speciem.