Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.2.29

Secundum patet, scilicet quod ex appropriatione trahitur ad personale sicut sapientia. Nos enim deuenimus in cognitionem diuinorum ex creaturis, et ideo sicut uidemus in1 trinitate creata, que attenditur secundum memoriam, intelligentiam et uoluntatem, quod primum procedens est actualis notitia, que est uerbum, ultimum autem procedens est amor, sic prime Persone procedenti in diuinis appropriamus nomen Verbi, Persone autem ultimo procedenti appropriamus nomen amoris, licet tam uerbum quam amor essentialiter dicantur. Nullus ergo debet ymaginari quod Filius procedat a Patre per actum dicendi mentalis, et ideo sit Verbum proprie, et Spiritus Sanctus a Patre et Filio per actum uoluntatis qui est spirare, et ideo sit amor proprie, quia circumscriptis2 omnibus actibus intellectus et uoluntatis adhuc essent in diuinis generatio Filii et processio Spiritus Sancti per actus competentes nature propter suam fecunditatem, ut dictum fuit supra dist. 6; set talia nomina eis aptantur propter illa que uidemus in trinitate creata. Secundum hunc sensum accipiendum est quod dicit AVGVSTINVS quod in3 Trinitate non dicitur Verbum nisi Filius.


  1. in … intelligentiam et uoluntatem] cf. Aug., De Trin., XIV, 7, 10 (434,42-48) ↩︎

  2. circumscriptis … propter suam fecunditatem] de hoc cf. rectius supra, I, 10, q. unic., 8 (110,78-111,82); attamen idem textus in tertia redactione invenitur in sexta distinctione: cf. C, I, 6, 2, 10-11 (31va) ↩︎

  3. in … Verbum nisi Filius] Aug., De Trin., VII, 6, 12 (266,130-131) ↩︎

C.I.27.3.12

Secundum patet, scilicet quod appropriatione trahitur ad personale, sicut sapientia; nos enim deuenimus in cognitionem diuinorum ex creaturis. Et ideo sicut uidemus in trinitate creata, que attenditur secundum memoriam, intelligentiam et uoluntatem, quod primum procedens est actualis notitia, que est uerbum, ultimum procedens est amor, sic prime Persone procedenti in diuinis appropriamus nomen ‘Verbi’, Persone autem ultimo procedenti appropriamus nomen ‘Amoris’, licet tam uerbum quam amor essentialiter dicantur. Nullus ergo debet ymaginari quod Filius procedat a Patre per actum dicendi mentalem, et ideo fiat Verbum proprie et Spiritus Sanctus a Patre et Filio per actum uoluntatis, et ideo fiat Amor proprie, quia circunscriptis omnibus actibus intellectus et uoluntatis adhuc essent in diuinis generatio Filii et processio Spiritus Sancti per actus competentes nature propter suam fecunditatem, ut dictum fuit supra distinctione 6a; set talia nomina eis aptantur propter illa que uidentur in trinitate creata. Secundum hunc sensum accipiendum est quod dicit AVGVSTINVS quod in Trinitate non dicitur ‘Verbum’ nisi Filius nec ‘Donum’ nisi Spiritus Sanctus. Et tamen constat quod ‘Donum’ potest competere alteri quam Spiritui Sancto, puta Filio, quia Filius datus est nobis, nichil autem datur quod non sit donum. Competit etiam Patri, cum de ipso scriptum sit Luc. 2°: Iusiurandum quod iurauit ad Abraham patrem nostrum etc. Set propter causam prius dictam appropriatur soli Spiritui Sancto, et ‘Verbum’ soli Filio.