Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.2.30

Ad rationes principales: ad primam dicendum quod ea que sunt diuersa realiter non concipiuntur ut unum secundum rationem nisi per comparationem ad unitatem realem; quia enim intellectus considerat quod Sortes et homo sunt idem realiter et similiter Plato et homo, ex consequenti intellectus concipit quod Sortes et Plato, quia sunt idem cum homine absolute et non in aliquo indiuiduo, quod sint idem secundum rationem.

C.I.2.3.23

Dicendum est ergo aliter interimendo maiorem, quia non est simile de diuersitate rationis respectu diuersitatis realis et de unitate rationis respectu unitatis realis, quia unum secundum rem, si secundum se concipiatur et ad nichil aliud comparetur, non potest concipi nisi sub una ratione. Vnde enim conciperetur pluralitas rationum? Non ex uno, ut unum est, sicut de se patet; nec ex comparatione eius ad aliud, quia tollitur omnis comparatio. Propter quod oportet quod pluralitas rationum in uno simplici sumatur ex comparatione ad plura realiter. Set cum intellectus intelligit plura realiter, potest ea comparare non solum secundum diuersitatem uel pluralitatem determinatam, set etiam secundum priuationem uel negationem alicuius pluralitatis. Et quia unum dicit priuationem pluralitatis, ideo ex hoc solo quod aliqua non differunt tali differentia, potest concipi quod aliquo modo sunt unum, et si non secundum rem, tamen secundum rationem. Verbi gratia intellectus potest comparare Sortem ad Platonem, ut sunt diuersa supposita in natura humana, et sic concipit ea ut plura, uel potest comparare Sortem et Platonem ex una parte ad Brunellum asinum. Et quia secundum hanc comparationem Sortes non differt, sed conuenit cum Platone, quia uterque differt a Brunello eo quod uterque est homo, quanuis non sint idem homo numero et secundum rem, ex hoc potest intellectus concipere quod sunt idem homo secundum rationem et speciem. Semper enim comparando conuenientiam ad differentiam uel minorem differentiam ad maiorem, potest concipi unitas rationis, quia que minus differunt, magis sunt unum et inquantum non differunt, sunt unum. Et causa omnium istorum est quia conceptus unius est priuatiuus et ob hoc ex priuatione cuiuscunque differentie potest concipi aliqua unitas rationis; set conceptus pluralitatis est positiuus, et ideo pluralitas rationum non potest sumi nisi ex aliquo positiuo: non ex uno, ut unum est, prout declaratum fuit; ergo ex pluribus uel ex comparatione ad plura realiter.