Display to small
Rotate your device or try a larger display
Deinde arguebatur quod scientia abstractiua de Deo posset communicari puro uiatori, primo sic: quandocumque due cognitiones sunt circa idem subiectum per ordinem se habentes, intellectus potest ferri super unam illarum sine altera; set cognitio de Deo quiditatiua et intuitiua sunt huiusmodi; ergo intellectus saltem uirtute diuina potest ferri super abstractiuam sine intuitiua. Secundo, quia ALIQVI DOCTORES ponunt quod Adam 1 in statu innocentie habuit cognitionem de Deo mediam inter cognitionem beatam et cognitionem uie; set illa non potuit esse nisi abstractiua; quare etc.
Tertio, quia prior cognitio potest haberi sine posteriore; set cognitio quiditatiua prior est cognitione intuitiua, cum illa respiciat quiditatem secundum se, intuitiua autem respiciat rem secundum esse existentie; ergo quiditatiua potest haberi sine intuitiua. Quarto, quia secundum PHILOSOPHVM I Phisicorum
communiora 2 et uniuersaliora sunt nobis per prius nota; set communior est cognitio rei quiditatiua quam intuitiua; ergo etc. Adducebantur etiam ad hoc quedam exempla, scilicet quod angelus prius cognoscit res quiditatiue quam intuitiue, de uisione in speculo in quo non uidetur res intuitiue; alioquin esset in directo aspectu.
Item prior cognitio potest haberi sine posteriore; set cognitio abstractiua, quantumcunque sit perfecta expressa et scientifica, est prior quam intuitiua, que sola est beatifica; ergo potest haberi ab homine sine ea; et sic homo remanebit purus uiator. Maior de se patet. Minor probatur, quia cognitio intuitiua, cum respiciat rem secundum esse presentialis existentie et se habeat ad abstractiuam per additionem, que respicit rem secundum quidditatem eius absolute, certe est posterior ea.