Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.25

In hiis uero que fiunt per mutationem sequentem motum localem, set non ex necessitate, ut dictum est de illuminatione, aliter est, quia propter motum precedentem non dicitur res fieri, quia per motum localem nec forma acquiritur subiecto, nec aliqua dispositio ad formam. Et ideo factum esse per sequentem mutationem non est terminus precedentis motus nisi per accidens, quia est dum terminus precedentis motus est, nec mensura eius est eadem cum mensura termini motus nisi secundum accidens, inquantum ei coexistit primo. Alio enim nunc mensuratur terminus motus localis, quia nunc temporis fluente, alio mensuratur illuminatio, quia nunc stante et non fluente. Quod patet sic: idem1 manens idem, et secundum idem et respectu eiusdem, semper natum est facere idem, si agat ex necessitate nature; set si sol accedens ad primum punctum nostri emisperii staret ibi, ita quod ibi terminaretur motus localis precedens et inciperet illuminare aerem nostrum, tunc sol maneret idem respectu aeris et secundum idem ageret et ex necessitate nature; aer autem maneret in eadem dispositione, ut suppono; ergo sol sic manens semper faceret idem. Sicut ergo in primo instanti uerum fuit dicere quod lumen fit et factum est, ita, quamdiu sol sic manet, uerum est dicere quod lumen fit et factum est. Propria ergo mensura talis fieri non est nunc fluens, quod non contingit bis accipere, set nunc stans, quod potest pluribus partibus temporis coexistere. Verumtamen, quia motus precedit, est dare aliquod nunc temporis cui primo coexistit nunc illuminationis, quod non esset, nisi motus precederet.


  1. idem … est facere idem] Auct. Ar., 4, 43 (170,6); Arist., De gen. et corr., II, 10, 336a27‑28 ↩︎

B.II.1.1.25

In hiis uero que fiunt per mutationem sequentem motum localem, set non ex necessitate, ut dictum est de illuminatione, aliter est, quia propter motum precedentem non dicitur res fieri, quia per motum localem nec forma acquiritur subiecto, nec aliqua dispositio ad formam. Et ideo factum esse per sequentem mutationem non est terminus precedentis motus nisi per accidens, quia est dum terminus precedentis motus est, nec mensura eius est eadem cum mensura termini motus nisi secundum accidens, inquantum ei coexistit primo. Alio enim nunc mensuratur terminus motus localis, quia nunc temporis fluente, alio mensuratur illuminatio, quia nunc stante et non fluente. Quod patet sic: idem1 manens idem, et secundum idem et respectu eiusdem, semper natum est facere idem, si agat ex necessitate nature; set si sol accedens ad primum punctum nostri emisperii staret ibi, ita quod ibi terminaretur motus localis precedens et inciperet illuminare nostrum aerem, tunc sol maneret idem respectu aeris et secundum idem ageret et ex necessitate nature; aer autem maneret in eadem dispositione, ut suppono; ergo sol sic manens semper faceret idem. Sicut ergo in primo instanti uerum fuit dicere quod lumen fit et factum est, ita, in quolibet alio, uerum est dicere de eodem lumine quod fit et factum est. Propria ergo mensura talis fieri non est nunc fluens, quod non contingit bis accipere, set nunc stans, quod potest pluribus partibus temporis coexistere. Verumtamen, quia motus precedit, est dare aliquod nunc temporis cui primo coexistit nunc mensura illuminationis, quod non esset, nisi motus precederet.


  1. idem … est facere idem] Auct. Ar., 4, 43 (170,6) • • • Arist., De gen. et corr., II, 10, 336a27‑28 ↩︎

C.II.1.2.22

In his uero que fiunt per mutationem sequentem motum localem, sed non ex necessitate, ut dictum est de illuminatione, est aliter, quia propter motum precedentem non dicitur res fieri, quia per motum localem nec forma acquiritur subiecto, nec aliqua dispositio ad formam. Et ideo factum esse per sequentem mutationem non est terminus precedentis motus nisi per accidens, quia est quando terminus precedentis motus est, nec mensura eius est eadem cum mensura termini motus nisi secundum accidens, inquantum ei coexistit primo. Alio enim nunc mensuratur terminus motus localis, quia nunc temporis fluente, alio mensuratur illuminatio, quia nunc stante et non fluente. Quod patet sic: idem manens idem secundum idem, et respectu eiusdem semper natum facere idem, si agat ex necessitate nature; sed si sol accedens ad primum punctum hemispherii nostri staret ibi, ita quod ibi terminaretur motus localis precedens, et inciperet illuminare nostrum aerem, tunc sol maneret idem respectu aeris et secundum idem ageret et id ex necessitate nature; aer etiam maneret in eadem dispositione, ut suppono; ergo sol sic manens semper faceret idem. Sicut igitur in primo instanti uerum fuit dicere de eodem lumine quod fit et factum est, ita, in quolibet alio uerum est dicere de eodem lumine quod fit et factum est. Propria ergo mensura talis fieri non est nunc fluens, quod non contingit bis accipere, sed nunc stans, quod potest pluribus partibus temporis coexistere. Veruntamen, quia motus precedit, est dare aliquod nunc temporis cui primo coexistit nunc mensura illuminationis, quod non esset, nisi motus precederet.