Display to small
Rotate your device or try a larger display
Tertia talis est. Continere 1 principiatiue diuinam Personam nobilius est quam continere creationem creaturarum; set continentia creatiua respectu creature est propter essentiam et non propter aliquam relationem; ergo continentia principiatiua respectu Persone diuine multo fortius est propter essentiam.
Quedam alie rationes adducuntur a QVIBVSDAM 2, que supponunt quod essentia et relatio sint penitus idem re nec differant nisi ratione; set quia istud quoad nos uertitur in dubium, ideo illas omitto.
Tertia ratio talis est. Continere principiatiue diuinam Personam nobilius est quam continere causatiue creaturam; set continentia creature est propter essentiam, non propter relationem aliquam; ergo continentia principiatiua respectu diuine Persone multo fortius est propter essentiam. Plures alie rationes possent adduci, set iste nunc sufficiunt.