Display to small
Rotate your device or try a larger display
Sic igitur patet quod considerando fidem secundum generalem et formalem rationem fidei nichil prohibet quin fides et scientia sint simul respectu eiusdem obiecti. Si autem accipiatur fides secundum aliquam specialem materiam de qua est, utpote fides articulorum, de qua loquntur theologi, sic dicendum est primo quod puri uiatores de talibus sic habent fidem quod de eis non possunt habere scientiam proprie dictam, non propter formalem rationem fidei, set propter condicionem materie, que non est demonstrabilis aut simpliciter aut huic, scilicet uiatori, et hoc ex naturalibus, supposita etiam fide. Secundo ostendetur quod nullus uiator potest de talibus habere scientiam etiam miraculose.
Si uero queratur de simultate actuum, dicendum est quod respectu talium de quibus potest haberi a uiatoribus uera scientia, sicut est Deum esse unum, possunt stare simul actus fidei et scientie, non quidem sic quod sint diuersi actus, set quia autoritas diuina ist ratio demonstratiua, possunt simul concurrere ad causandum unum assensum de hoc quod Deus sit unus. Quod patet per eandem rationem que prius facta fuit, uidelicet quod concursum predictorum non potest impedire nisi oppositio clari et obscuri, euidentis et ineuidentis; set illa non impedit, ut prius probatum fuit; ergo possunt simul stare. Et satis durum uidetur dicere quod fidelis acquirens scientiam quod Deus sit unus, non credat ipsum esse unum, quia ipsemet Deus hoc in Scriptura Sacra
reuelauit. Alia autem sic subsunt fidei quod secundum communem cursum humani cognitionis non sunt demonstrabilia, ut Deum unum in essentia esse trinum in Personis et idem suppositum esse Deum et hominem.
Et de hiis puri uiatores sic habent fidem et actum fidei quod non possunt de eis habere actum scientie, nec per consequens habitum acquirere, non propter oppositionem euidentis et ineuidentis, quia illa sublata est ex precedentibus, set propter condicionem materie que non est demonstrabilis, aut simpliciter aut huic, scilicet uiatori secundum communem cursum.
Et circa hoc ostendentur tria.